CAPUT LXXII

JUL. Intellexisti quippe, parvulis nihil de suo merentibus, nequaquam posse sine damnatione corporum, crimen affigi: et ideo opus esse auxilio Manichaei, qui concupiscentiam carnis a Dei operibus excluderet, et tam nuptias quam ipsa corpora diabolo deputaret auctori.

AUG. Ego non opus habeo auxilio Manichaei: sed potius contra eum pugnans, auxilium quod tu ei praestas, expugno auxilio Dei. Quod mihi praestat etiam per suos clarissimos comites, non solum Prophetas et Apostolos, quorum conaris perversus dicta pervertere; verum etiam posteriores Ecclesiae suae doctores, Irenaeum, Cyprianum, Hilarium, Ambrosium, Gregorium, Basilium, Joannem, aliosque plurimos, fide integerrimos, ingenio acerrimos, doctrina uberrimos, fama celeberrimos: qui omnes, salva laude corporum et nuptiarum, confessi sunt originale peccatum, scientes Christum, quod impie vos negatis, etiam parvulorum esse Jesum. Ipse enim salvum facit populum suum, in quo et illi parvuli sunt, non a febribus aliisque hujusmodi pestibus atque casibus, quod et non Christianis abundanti super omnem carnem bonitate largitur; sed sicut Christianos, a peccatis eorum (Matth. I, 21). Hos tot et tantos catholicae Ecclesiae filios et patres, qui hoc eam in ejus positi culmine docuerunt, quod in ejus ubere didicerunt, Manichaeos dicere non reformidas; et cum me unum quasi aperte appetis, illos quanto obliquius, tanto insidiosius; et quanto insidiosius, tanto scelestius criminaris. In hoc tanto scelere, tua te omnino verba convincunt. Non enim mihi ob aliud tam nefario nomine calumniaris, nisi quia de peccato originali dico quod dicunt.