CAPUT LXXIII

JUL. Quod ergo a veritate defunderis, quod fugaris, causae fecit deformitas quam tueris. Caeterum si ad Catholicos transire velles, quanto tute, id quod nos asserimus, elegantius exsequereris et plenius.

AUG. O frontem linguatam, mentemque caecatam! Itane vero catholici non sunt, quibus inhaereo in hujus fidei societate, quam contra tua vana dicta et maledicta defendo? Catholici non sunt, ut alios taceam, eosdemque repetam, Irenaeus, Cyprianus, Hilarius, Ambrosius, Gregorius, Basilius, Joannes Constantinopolitanus; et catholici sunt Pelagius, Coelestius, Julianus? Aude dicere ista, si potes. Quod si non audes, cur non potius ad hos, a quibus ego non recedo, tu redis? Cur me admones, ut ad Catholicos transeam? Ecce catholica lumina, oculos aperi: tu ad istos transi, quibus calumniaris in me; et continuo te compesces atque obmutesces a me.