CAPUT LXXIV |
JUL. Quamvis non audeam pronuntiare, ingenio te affectum acri et vigili, cujus in electione suscipiendi negotii video tam tardum ac deforme judicium.AUG. Dic tardi ingenio unde nascuntur: neque enim talis est Adam factus: qui non vis per ejus peccatum in deterius humanam mutatam fuisse naturam; et hoc ad omnia vitia quae patiuntur, obesse nascentibus. |