CAPUT LXXV

JUL. Si enim incolumissima fide, scholari more ad ostendendas tantummodo eruditionis tuae vires, ea tentares quae sunt invicta concutere; finito tamen certaminis ludicro, his quibus obloquebaris palmam daturus; probaremus litterarum studium, sed irreligiosum castigaremus exemplum. Porro cum dogma nec verisimilitudinis corrupto saltem colore perfusum, quod nullis legis testimoniis (quippe nunquam rationi praejudicantibus) potestis tueri, et hoc tamen impietate sua horrens, stultitia jacens, nusquam nisi inter inguina voluntatum, honestate, disputatione, sacraque lege confossum, turpissima obstinatione secteris; consequitur ex tribus unum, ut aut plumbei ad intelligendum acuminis, aut maleficii illius quod Manichaeorum mysteriis teneri, fando accepimus, catenas, aut utrumque simul perpeti judiceris.

AUG. Quantolibet rationis nomine contra testimonia divina, quae proferimus tibi, pugnare videaris, non illa subvertis; sed te vexant, cum contra stimulum calces. Dic, quantum potes, inter inguina voluntatum, qui tibi dicit, expertem non esse delicti, utriusque sexus commixtione conceptum (Ambrosius, in Isaiam). Ambrosius est iste, Juliane: ipse te vincit, quem non audes negare catholicum, nunquam certe dicturus es Manichaeum. Quin etiam me aut plumbei esse acuminis ad intelligendum, aut teneri maleficio Manichaei, aut utrumque simul perpeti affirmas. De Manichaei maleficio vel tuo convicio, jam tibi saepe respondimus, et opportunius, cum opus esse videbitur, adhuc forsitan respondebimus. Nunc de plumbeo ad intelligendum acumine, haeretice verbose, responde. Nemo est certe qui nollet, si id esset in hominis potestate, ingenio vividus atque ad intelligendum acutissimus nasci; et quam rari sint quis ignorat? Qui tamen omnes ipsi paucissimi, si hominis qui primus est factus, comparentur ingenio, plumbei judicantur. Non enim tunc, sicut nunc, corpus corruptibile aggravabat animam (Sap. IX, 15). Aut enim corruptibile non erat, quia non erat moriturus Adam, nisi peccasset: aut si, ut vos novi haeretici dicitis, etsi non peccasset, moriturus esset; non tamen ita est institutus, quem primo Deus fecerat, et qui mali adhuc nihil fecerat, ut ejus anima corpore gravaretur. Quis enim hanc esse poenam neget, nisi qui amplius caeteris aggravatur? Si ergo Manichaeus interroget, unde sit hoc tarditatis malum, non in corporibus, sed in ipsis, ubi Dei est imago ingeniis humanis, quae tarditas pervenit gradatim usque ad ridendam, vel potius, sicut Scriptura commonet, usque ad lugendam fatuitatem (Eccli. XXII, 10): respondemus nos, et haec et omnia caetera mala, cum quibus nasci, negare vel dubitare non possumus, primorum duorum et aliorum deinde parentum peccatis esse tribuenda; quoniam non possunt tribui nascentium voluntati. Alia quippe animalia, ut cum suis generis vitiis nonnulla nascantur, quid mirum si accipiunt haec noxii spiritus in potestatem, quemadmodum porcos, ut novimus, acceperunt (Matth. VIII, 32)? Qui maligni spiritus possunt, sicut homines irrationalium membra animalium, ita illi etiam ipsa semina vitiare. De hominibus quaestio est, in quibus Dei imago nunquam diversorum vitiorum, cum quibus eos nasci videmus, poenas pateretur, quas pati non posset injustas, nisi peccatis gignentium praecedentibus: quod vos negantes, et fidem catholicam descritis, et Manichaei dogma nefarium, quantum optare non ausus est, adjuvatis, ut sibi certus securusque videatur, hominum opificem non confiteri verum Deum, sed gentem introducere tenebrarum.