CAPUT LXXVI

JUL. Nos vero nihil habemus, quod in nostro admirandum credamus ingenio, quia intelligimus nec peccatum sine voluntate, nec sine Deo corpora, nec sine corporibus sensus corporum, nec sine commixtione conjugia, nec sine Deo operatore existere posse nascentes: et indubitatum tenemus, neque divinum esse, quod doceatur injustum; neque quod divinum sit, posse injustum doceri. Non minus autem, quam ea quae diximus, relucet esse iniquum, si aliorum peccata aliis, qui ibi nec fuerint, nedum consenserint, imputentur. Proinde his illuminati solibus jure optimo Manichaeorum antra despicimus, qui putant vel esse posse sine voluntate peccatum, vel non a Deo homines fieri, vel ad alium auctorem sensum corporum, et ad alium corpora pertinere; vel Deum esse, qui iniquitatum criminibus opprimatur; aut scelere iniquitatis urgeri eum, qui aeternus omnium conditor aestimetur; aut umbram aliquam tenere justitiae, si aliorum voluntates aliorum applicentur exortibus. Ac per hoc merita partium negotiis, non ingeniis imputamus.

AUG. Jam tibi ad omnia respondi: nec ideo firmantur adversus me, quia tam saepe et odiose repetuntur a te. Dic potius, si potes, unde humana ingenia cum tanta plerumque vitiositate nascantur; cum inter nos conveniat totius hominis esse opificem Deum justum, et vos negatis ullum originale peccatum? Non autem diceres aliorum peccata nos aliis imputare, qui ibi quando commissa sunt, non fuerunt, si recoleres quod scriptum est, in lumbis Abrahae fuisse Levi, quando eumdem Abraham Melchisedech Dei excelsi decimavit antistes (Hebr. VII, 9, 10). Ibi enim videres, si te pervicacia non caecaret, in lumbis Adae fuisse genus humanum, quando perpetravit illud grande peccatum.