CAPUT LXXVII

JUL. Sed ut revertamur ad causam, postquam dixisti, me

“ideo noluisse concupiscentiam nominare, quia non esset ex Patre, sed ex mundo; cujus mundi princeps dictus est diabolus: qui eam in Domino non invenit; quia Dominus homo non per ipsam ad homines venit (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 41.) ”

Ubi notandum est, quia cum de re naturali loquereris, eamque ex mundo esse dixisses, subdidisti mundi totius principem diabolum credi oportere; ut non actuum voluntariorum, sed naturalium rerum, utique naturarum, fatereris eum auctorem.

AUG. Ubi posui

“concupiscentiam carnis,”

tu abstulisti inde

“carnis,”

quod ego dixi: et ubi dixi,

“cujus mundi dictus est princeps diabolus;”

tu addidisti

“totius,”

et dixisti,

“totius mundi,”

quod ego non dixi. Age ut placet, dic quod tibi placet, vel illis etiam quibus places. Ego concupiscentiam carnis dixi, quam dicit Joannes non esse a Patre, sed ex mundo (I Joan. II, 16), id est, ex hominibus qui nascuntur in mundo, perituri nisi renascantur in Christo. Haec concupiscentia carnis non est luxuria, quando ei resistitur, sed quando perficitur, id est, quando pervenit quo impellit. Unde et apostolus Paulus: Spiritu, inquit, ambulate, et desideria carnis ne perfeceritis (Galat. V, 16). Non ait, Ne habueritis: noverat quippe hoc munus futurum quidem esse nobis, sed vitae non esse praesentis. Ego principem mundi diabolum dixi, sicut cum appellat Scriptura divina (Joan. XII, 31; XIV, 30; XVI, 11), non sicut suspicatur vel calumniatur vanitas tua. Non itaque naturarum auctorem diabolum dixi, sed principem mundi, id est, hominum, quibus in orbe terrarum plenus est mundus, qui nascuntur in mundo, nec renascuntur in Christo. Ab eis quippe qui renascuntur in Christo, princeps mundi mittitur foras: quod mysteria significant, quando etiam parvuli baptizandi exorcizantur et exsufflantur. Ad haec responde, si potes. Noli velle lectorem tua loquacissima vanitate vanescere, et ab eo quod agitur, averti atque seduci: dic, si audes, bonum esse concupiscere malum. Dic, mala quidem opera a Patre non esse, sed concupiscentiam malorum operum a Patre esse. Dic, diabolum non appellatum principem mundi. Dic, mundum non dici homines in mundo constitutos. Dic, mundum in malo non posse intelligi homines infideles, quibus in orbe terrarum plenus est mundus; et rursus, in bono homines fideles, quibus licet paucioribus, tamen etiam ipsis in orbe terrarum plenus est mundus, nomine mundi similiter appellari; sicut absurdum non est, ut arbor plena pomis, dicatur plena et foliis. Dic, parvulos, cum baptizantur, non erui de potestate tenebrarum, et cum magna injuria Dei per universam catholicam Ecclesiam exorcizari et exsufflari imagines Dei: aut dic, eos a diabolo possideri sine ulla obligatione peccati. Haec si audebis dicere, mox apparebis: si non audebis, nec sic latebis.