|
JUL. Postquam ergo hoc effatus es, intulisti,
|
“Unde dicit etiam ipse Dominus, Ecce venit princeps mundi hujus,
et in me nihil invenit”
|
|
(Id. XIV, 30): addisque de tuo,
|
“nihil utique peccati, nec quod a nascente trahitur, nec quod a
vivente additur.”
|
|
Ostende igitur dixisse Dominum in Evangelio, non
se habere peccatum quod a nascente traheretur.
AUG. Tu ostende dixisse Dominum, non se habere sordem, sine qua
Job dicit nec infantem ullum esse, cujus est unius dici vita super
terram (Job XIV, 4, sec. LXX). Et tamen ubi ait, Ecce
venit princeps mundi hujus, et in me inveniet nihil, nec ipsam sordem
intelligimus, si recte intelligimus. Nam si ex eo quod dixit, non
est intelligendum quod non dixit; nec diabolum nominavit, sed
principem mundi: et in me, inquit, nihil inveniet; non ait, In me
non inveniet peccatum. Et tamen nos ea dicimus, quae non dixit; sed
ex his intellecta, quae dixit.
|
|