|
JUL. Porro hinc post modicum:
|
“Per quid igitur sunt sub
diabolo parvuli, qui de corporibus nascuntur quae fecit Deus, de
commixtione sexus quem distinxit formando, sed benedicendo conjunxit,
et fecunditatem inserendo multiplicavit Deus, et ipsos parvulos de
materia seminis fecit Deus? Si per Deum materiam corporum, per
Deum genitalia corporum, per Deum commixtionem genitalium, per Deum
etiam vim seminum, per Deum quoque omnium nascentium formam atque
vitam existere confiteris; quid putas remansisse, propter quod diabolo
tot Dei opera transcribas”
|
|
(De Nuptiis et Concupiscentia, lib.
2, n. 15)? Ergo haeresim vocas alterius disputationis corpus,
cujus membra omnia recta atque catholica confiteris.
AUG. Novatianos, Arianos, Eunomianos, aliosque nonnullos,
nonne etiam cum totum Symbolum confessi fuerint, vocamus haereticos?
Ut ergo alia taceam pertinentia ad haeresim vestram; quomodo vos non
vis vocemus haereticos, qui negatis parvulos erui de potestate
tenebrarum, quando transferuntur ad Christum, in quibus accepturis
Spiritum sanctum tota antiquitus Ecclesia, quae laudat nomen Domini
a solis ortu usque ad occasum, exsufflat et exorcizat spiritum
immundum?
|
|