|
JUL. Quid circumscribis infelices animas, ut
mentiaris indicatum esse, quod non est? Dominus dicit in Evangelio,
Ecce venit princeps mundi hujus, et in me invenit nihil. Certum est
nihil peccati in eo diabolum offendisse: quoniam in omni, vel quam
esurienti, vel quam postea praedicanti, tanquam persecutores suos
admoverat, tentatione superatus est. Profitetur ergo Salvator,
nihil in se diabolum deprehendisse peccati. In quo certe invenisset,
si quid de carnis conditione traheretur: quoniam et ipse factus fuerat
ex muliere, de semine David et de Adam stirpe prognata.
AUG. Sed non eum per concupiscentiam carnis virgo conceperat: et
ideo in eum sine propagine peccati carnis propago pertransiit, ut esset
in eo non caro peccati, sed similitudo carnis peccati, carnem
salvatura peccati. Proinde Adam, priusquam peccaret, nec carnem
peccati habuit, nec similitudinem carnis peccati; quia non erat
moriturus, nisi peccasset: sed posteaquam peccavit, jam caro peccati
genuit carnem peccati, quia per illam concupiscentiam carnis eam
genuit, quae ante peccatum vel nulla in illo erat, vel spiritui non
resistebat, propter quod eum nudum esse nihil pudebat. Christus autem
qui non per illam concupiscentiam carnis est natus, sine peccato natus
est, quod trahit omnis caro peccati, procul dubio propter quam
moriuntur omnes, carnem non habens ipse peccati: sed tamen et ipse
mortuus est propter similitudinem carnis peccati. Nam si nec
moreretur, non solum carnem peccati non haberet, sicut non habebat;
sed nec ejus ostenderet similitudinem, quam pro nostra salute
susceperat. Tu igitur qui negare non potes Christum non in carne
venisse peccati, sed in carne quidem vera, tamen in similitudine
carnis peccati, debes demonstrare carnem peccati: quoniam si nulla
est, profecto nec similitudo ejus ulla est. Porro quia solus
Christus habuit similitudinem carnis peccati, quae non esset caro
peccati, quia non ex commixtione sexuum natus est: quid restat, nisi
ut peccati caro sit omnium, qui de tali commixtione nascuntur,
pertinentes ad mundum, cujus est diabolus princeps, a quo malo non
liberantur, si non in Christo renascuntur?
|
|