CAPUT LXXXII

JUL. At hunc fides catholica in utroque contrivit: malum scilicet in carne non esse naturaliter, atque ob hoc Christo nec aliquid defuisse humanitatis, nec quidquam iniquitatis adfuisse pronuntians. Clamat ergo dispensationis suae conscius, Ecce venit princeps hujus mundi, et invenit in me nihil: nihil profecto quod possit arguere, quia non poterat infamare naturam, cujus ad peccata non inflexerat voluntatem.

AUG. Imo vero nihil peccati, nec quod a nascente trahitur, quia in nulla iniquitate conceptus est; nec quod a vivente additur, quia nulla tentatione deceptus est: quorum duorum unum est propter quod legimus, In iniquitatibus conceptus sum (Psal. L, 7); alterum propter quod dicimus, Ne nos inducas in tentationem (Matth. VI, 13).