CAPUT LXXXIII

JUL. Ipsa etiam ei causa tentandi fuit Christum; quoniam more artis suae volebat capere persuadendo, cum neminem posset vitiare condendo.

AUG. Non condendo vitiat, qui neminem condit: sed male suadendo vitiavit, quod bonum conditum invenit. Non enim naturae auctor est, quae Dei bonitate in homine conditur; sed culpae, cum qua homo ex propagine vitiatorum primorum hominum de parentibus nascitur. Quid autem mirum, si tentavit eum, in quo non erat caro peccati; quae nec in illis erat, quos primo tentando dejecit, per quorum concupiscentiam carnis, de qua confusi sunt, caro est propagata peccati, quam sanaret ab hoc malo, nullum habens malum similitudo carnis peccati?