CAPUT LXXXIV

JUL. Proinde incarnatio Christi opus suae divinitatis tuetur, qui afferens ad me naturam meam et voluntatem suam, cujus mihi speculum offerebat et regulam, pronuntiansque nihil in se diabolum invenisse peccati, ostendit culpam non de carnis conditu, sed de sola suscipi voluntate. Denique ut nusquam in Scripturis legitur Christum fugisse peccatum, quod a nascentibus trahi nosset; ita etiam illud claro testimonio perdocetur, quod suscepti hominis justitia non de naturae diversitate, sed de voluntaria actione substiterit.

AUG.

“Nusquam scriptum esse”

dicis,

“Christum fugisse peccatum, quod a nascentibus trahi nosset:”

quid enim fugeret, quod ipse non traxerat, sed eos venerat salvare qui traherent? Quid, inquam, ipse fugeret, quod a nemine fugitur, nisi cum ad ipsum confugitur? Dicis etiam,

“claro testimonio perdoceri, quod suscepti hominis justitia Filio Dei non de naturae diversitate, sed de voluntaria actione substiterit.”

Itane vero, ne hoc quidem Christus diversum habuit in natura, quod ita ex virgine natus est, ut jam esset non solum hominis, sed etiam Dei Filius? Ergone ista susceptio, quae Deum et hominem unam fecit esse personam, nihil illi homini valuit ad excellentiam justitiae, quam dicis ei de voluntaria actione substitisse? Siccine vos contra Dei gratiam defensio liberi arbitrii praecipites agit, ut etiam ipsum Mediatorem, ut esset Dei Filius unicus, voluntate sua meruisse dicatis, et falsum esse quod tota confitetur Ecclesia, credere se in Jesum Christum Filium Dei Patris omnipotentis unicum Dominum nostrum, natum de Spiritu sancto et virgine Maria? Secundum vos enim, non a Verbo Dei homo susceptus est, ut ex virgine nasceretur; sed natus ex virgine, suae postea voluntatis virtute profecit, et fecit ut a Verbo Dei susciperetur; non talem ac tantam voluntatem illa susceptione habens, sed ad illam susceptionem tali et tanta voluntate perveniens: nec Verbum caro factum est in utero virginis; sed postea merito ipsius hominis, et ejus humanae voluntariaeque virtutis. Ex quo vos sequitur etiam illud, ut quomodo illum creditis a Verbo Dei propterea susceptum esse, quia voluit; sic multos credatis ita suscipi potuisse, si etiam ipsi similiter voluissent, vel posse, si velint: ac per hoc, segnitia humanae voluntatis fieri, ut ille unicus sit, cum plures esse possent, si homines vellent. Haec si dicitis, ubi est vestra frons? si non dicitis, ubi est haeresis vestra?