|
JUL. Petrus namque apostolus ait, Christus pro nobis
mortuus est, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus;
qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus (I Petr.
II, 21). Certe Apostoli sententia cum Dominica voce
concordat. Dicit ille in Evangelio, Venit princeps mundi hujus, et
in me nihil invenit (Joan. XIV, 30). Hoc idem commendat
magister Ecclesiae, dicitque in Christo nullum fuisse delictum: sed
per quid non habuerit peccatum veraci attestatione commendat, Quia,
inquit, peccatum non fecit. Non dixit, Quia peccatum non suscepit;
sed, Quia peccatum non fecit.
AUG. Utique ille qui peccatum originale non traxit, nullum
peccatum habuit, quia non fecit: sicut ipse Adam, quia originale non
habuit, nullum habuisset, si non fecisset.
|
|