|
JUL. At si esset in natura crimen, Petri erat
imperita sententia, qui censuerat videlicet ad immaculatae sanctitatis
testimonium posse sufficere, si actus ejus a criminibus vindicaret;
cum crederetur in eo habitare peccatum per naturale virus. Igitur si
de naturali malo aliquid ille sensisset, sollicitius partem hanc
commemorasset et pressius, ut scriberet, Christus nobis reliquit
exemplum, qui peccatum nec fecit, nec quod nos trahimus nascendo,
collegit: sicque merito sequeretur, inventum in ore ejus dolum non
esse. Porro si hoc putasset, nunquam commemorationem fecisset
exempli: quem enim hominibus esse ostenderet imitandum, si illum
externae carnis natura discrevisset, et censuram magisterii
substantiae diversitas arguisset?
AUG. Quam nihil dicas, alii certe intelligunt, si tu non
intelligis. Exemplum quippe apostolus Petrus in Christo proponens
hominibus imitandum, quid opus erat, ut aliquid de originali peccato
diceret, quasi quisquam imitando Christum posset efficere, ut sine
illo, sicut ille potuit, nasceretur? sicut non posset efficere
imitando Christum, ut quemadmodum ille de Spiritu sancto et virgine
Maria, nasceretur. Proinde ut imitemur Christum, voluntas nostra
formatur: ut autem liberemur ab originali malo, natura regeneratur.
|
|