CAPUT LXXXVII

JUL. Huc accedebat, quoniam opinio peccati naturalis non solum vim aemulationis absumeret, sed ipsius praeconii fraudem, quod ei deferebatur, urgeret. Qua enim diceretur gravitate, qua fronte, dolus in ore illius non fuisse; cum si in alia conditione carnis, quam quae est nostra, venisset, non solum docendo, quod levius est, sed etiam nascendo, quod est gravius, dolum malum convinceretur egisse? Quale quippe erat, ut homines in naturali malo regnoque diaboli constitutos, et sub pestifera tabis ingenitae necessitate peccantes, vel legi peccati, quae in membris eorum regnabat, naturaliter servientes, ille ad aemulationem suam etiam sub poenae interminatione compelleret, justitiamque suam ejus carnis hominibus imputaret, cujus malo sic fuerat perterritus, ut ipse qui sub specie ejus formam voluerat honestatis exprimere, tamen naturae ejus veritatem caveret. Quanto ei rectius diceret aegritudo peccantium et securitas coactorum: Cum valemus, omnes recta consilia praebemus aegrotis ; tu si sic esses, aliter longe longeque sentires? Quo igitur vestra profecit impietas? Necessario videlicet consequi, ut si creditur naturaliter carni nostrae inesse peccatum, Christus quoque aut susceperit carnem istam, et hoc malo teneatur obnoxius; aut non susceperit, et non quidem nativitatis, quae in eo mendax videtur, sed tamen voluntariae fraudis iniquitate insolubili vinciatur. Quod quia totum tantis blasphemiarum sordibus squalet, ut vix sine horrore possit, vel cum dilaniatur, exponi; adsit dignitas Mediatoris exemplo suo et operi, ac nostrae fidei, quae veritatem tam ipsius, quam Apostoli ejus sermonibus vindicans, nunquam desinit praedicare, Christum verum hominem, ejusdem naturae cujus et nos carnem de Mariae suscepisse visceribus, verum per omnia hominem, nullum habuisse peccatum: ad quod indicandum, sufficit apostolo Petro dicere, nullum eum fecisse peccatum; docens quia qui non fecerat, habere non poterat. Nullus est dolus inventus in ore ejus: sanctum consortibus naturae suae, quam in cunctis ipse fecerat, praebuit exemplum. Et ideo constat innatum non esse peccatum, quando illud Christus non habuit, qui salvo quoque honore deitatis suae, ob hoc factus est carnalis, ut nobis esset imitabilis.

AUG. Quid enim, homo multum loquens et parum sapiens, si dicerent homines Christo, Quare nobis jubetur, ut imitemur te? Numquid nos de Spiritu sancto et Maria virgine nati sumus? Postremo, numquid tanta nobis esse virtus potest quanta tibi est, qui ita homo es, ut etiam Deus sis, et hoc Patri coaeternus et omnipotenti aequalis omnipotens? Ideone non debuit sic nasci, vel sic in unitatem personae a Verbo Dei suscipi, ut hominibus eum nolentibus imitari, talis excusatio non daretur? Sicut autem nobis ipse Patrem proposuit imitandum, qui certe homo nunquam fuit, eumque sine dispendio vel infirmatione divinitatis ejus imitantur, quicumque per ejus gratiam et volunt et possunt, ut diligant inimicos suos, benefaciant eis qui oderunt eos; nec dicunt ei, Tu propterea hoc potes, quia Deus es, et quia inimici tui nihil tibi possunt nocere, nos autem homines sumus infirmi, et eos jubemur diligere, qui nobis tot et tanta mala ingerunt suis persecutionibus: ita Christo non dicunt imitatores ejus, Non possumus ea facere, quae ut faciamus tuo nos exhortaris exemplo, quia longe potentior est excellentia tua, quam infirmitas nostra. Non itaque ideo debuit natus de Spiritu sancto et virgine Maria habere concupiscentiam, qua cuperet mala, etsi ei resistendo non faceret, ne dicerent ei homines, Habeto prius cupiditates malas, et eas vince, si potes, ut te imitari nostras vincendo possimus. Deinde quid dicis, Juliane, de illo qui dicit, Non quod volo, ago; sed quod odi, illud facio (Rom. VII, 15); quem vos asseritis, non concupiscentia cum qua natus est, sed mala consuetudine usque ad istam necessitatem premi? Numquid hujusmodi hominibus Christus non praebuit, ut se imitarentur exemplum? numquid eos contempsit, eosque esse voluit a suis sectandis virtutibus alienos? Si ergo dicerent ei, Nescis quid patimur mole consuetudinis qua premimur: tu non premeris, propterea loqueris; facile omnes, cum valemus, recta consilia aegris damus. Placeretne tibi, ut etiam Christus tali consuetudine premeretur, eamque superaret, ut esset, remota eorum excusatione, talibus imitandus? An tua vaniloquia jam ridebis, et a nobis tacebis?