CAPUT LXXXVIII

JUL. Verum his ut res postulabat impletis, juvat te vel mediocriter convenire, qua fiducia tu, cum Hieronymi scripta collaudes, dicas in Christo non fuisse peccatum, cum ille in Dialogo illo, quem sub nomine Attici et Critoboli, mira et ut talem fidem decebat venustate composuit, etiam quinti Evangelii, quod a se translatum dicit, testimonio nitatur ostendere, Christum non solum naturale, verum etiam voluntarium habuisse peccatum, propter quod se cognoverit Joannis baptismate diluendum. De alio etiam testimonio Joannis evangelistae, flagitium ei assuit falsitatis. De quo opere tu in illa epistola, quam Alexandriam destinasti, ita gloriaris, ut dicas Pelagium, Scripturarum ab eo oppressum molibus, arbitrium liberum vindicare non posse. Verum illi operi a catholico viro, qui pulsatus fuerat, obviatum est. Nunc vero ad hoc commemorationem ejus tantummodo feci, ut te recognosceres non solum Scripturis sanctis, sed nec ipsis tui dogmatis adjutoribus consonare.

AUG. Si posuisses verba Hieronymi, fortassis ostenderem quomodo accipienda essent sine blasphemia, quam tu illi importare conaris: quod si non possem, non tamen ejus fidem, quam cum aliis praeclarissimis Ecclesiae catholicae doctoribus tenuit, ideo repudiandam putarem, quia dixisse aliquid inveniretur, si tamen inveniretur, in quo illis non consonaret. Illud autem mihi ex hujus hominis persona contra te satis est, quod cum id sentiat de peccato originali, quod sic aversaris, ut idem appelles Manichaeum, ipsum tamen hoc appellare non audes. Ubi te apparet imprudentia falli, sed contra prudentiam tuam mihi calumniari. Ego sane non Hieronymi, sed Ambrosii; nec meis commemoratam, sed verbis ejus expressam sententiam tibi opposui (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 1, n. 40, et lib. 2, nn. 14, 15), qua Christum dicit non aliter expertem delicti esse potuisse, nisi expers fuisset illius conceptionis, quam commixtio viri et mulieris operatur. Ubi cernis esse consequens, ut si ego propter hanc sententiam sum Manichaeus, sit et Ambrosius: quia vero ille non est, neminem faciat vel ostendat ista sententia Manichaeum. Hoc cum videas (non enim tale est ut non possis hoc videre, vel possis hoc non videre), tantum tamen causae bonitate desereris, ut calumnieris mihi nomine Manichaei, non imprudente ignorantia, sed pudente fallacia.