|
JUL. Nam postquam collectionem nostram, quae tanta est
veritate munita, ut in te tota ferretur, nec convicio eam temerare
quiveris, Deo adigente laudasti, effectum tamen ejus accusas.
AUG. Quem dicis ejus effectum, non intelligis esse vestrum
defectum. Ex his enim veris quae dicitis quasi catholici, non
efficitur illud quo estis haeretici. Namque ut catholici dicitis quod
per sexum sit fetus, per corpus sexus, per Deum corpus, unde
fecunditas Deo jure deputatur. Sed numquid ideo non inde talis
nascitur homo, qui non sit sine sorde peccati, etiamsi unius dici sit
vita ejus super terram (Job XIV, 4, sec. LXX)? Non igitur
illa vera dicendo, sed hoc quod itidem verum est negando, estis
haeretici. Quia utique Deus non est auctor fatuitatis, et tamen
auctor est fetus, et quando nascitur fatuus. Sic intellige, si
potes, innasci homini ex origine vitium, cujus non sit auctor Deus,
cum creator ipsius hominis non sit nisi Deus. Memento sane
exorbitasse te a tuo dogmate, quo negatis operari Deum in hominum
mentibus voluntatem. Nam ego verba tua, quae confiteor et a
Catholicis dici, voluntate laudavi, quae me tamen dicis Deo adigente
laudasse. Ecce quomodo Deus in nobis operatur et velle (Philipp.
II, 13), quod soletis et contra Apostolum vos negare.
|
|