CAPUT LXXXIX

JUL. Nam Manichaeos deseris in vituperatione suum et caprarum, quos in humanae naturae criminatione comitaris; cum quibus etiam in Christo non speciem carnis, sed rationem evertis exempli. Submoves etiam a Christo verbis interim naturale peccatum, ne et ipsum sub potestate diaboli collocare videaris, quod non fecit vel ipse Manichaeus. Sed laudas Hieronymum, qui ita eum non metuit blasphemare, ut dicat illum familiaritatem cum voluntariis quoque iniisse criminibus. Ita inter diversas amicorum sordes et commenta volutatus sine deflexu, in Catholicorum solum efferaris injurias, quia dicunt Deum mali auctorem non esse, homines qui ab eo fiunt, malos non esse naturaliter, leges Dei justas esse, imaginem ejus posse declinare a malo et facere bonum; Christum nec in membris, nec in praeceptis, nec in judiciis ullum perpetrasse peccatum. Atque ideo si tu assertione veritatis aegrescas, credimus tamen prudentes instrui, nonnullosque etiam de his quos mendacia tua sauciarunt, posse sanari.

AUG. De Christi exemplo superius tibi respondi, quod neque negare debemus ejus excellentiam, qua licet homo integerrimus, tamen de Spiritu natus, nec carne concupiscente conceptus, super omnes homines hic vitam justissimam duxit; nec propter hanc excellentiam nos excusare, ut non eum pro modo nostro studeamus imitari. Non enim conjuges fideles coelibatum ejus imitantur; et tamen, ut adulteria omnesve concubitus illicitos non perpetrent, imitantur illum: nec si eum amplius imitantur qui sancte ducunt coelibem vitam, ideo in hoc quoque imitari eum possunt, quod ille non solum non fecit, verum nec concupivit illicita. Coelibi autem sanctae vitae concubitus est omnis illicitus, cui nec conjugalis est licitus. Quid ergo mirum, si natus de Spiritu et virgine non in se habuit ullum malum? Quis vero, nisi gravioribus depressus malis, neget malum esse, contra quod etiam sancti quotidie rogant Patrem ex ipsius Domini magisterio? Cum enim dicimus, Ne nos inferas in tentationem (Matth. VI, 13); contra concupiscentiam nostram rogamus Deum. Unusquisque enim tentatur, ut scriptum est, a concupiscentia sua abstractus et illectus (Jacobi I, 13). Avertat ergo a nobis iste, quem rogamus, Pater, ut dicere audeamus quod a Patre quidem non sit, ad quod nos concupiscentia carnis trahit, sed a Patre sit ipsa quae trahit, vel malum sit ad quod trahit, et malum non sit ipsa quae trahit. Porro, si eam malum esse veritas clamat; profecto eam qui sine ullo malo natus est, non habebat, ac per hoc, peccatum sicut non fecit, ita nec concupivit. Nos itaque imitamur eum, cum peccatum non facimus, non peccati concupiscentiam non habendo, sed non ei consentiendo: quamvis ita imitemur illum Sanctum sanctorum, cum bene vivimus, ut tamen non desit unde dicamus in oratione nostra, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12). Ego autem non sic laudavi Hieronymum, quomodo Pelagius laudavit Ambrosium, quod ejus fidem et purissimum in Scripturis sensum ne inimicus quidem ausus est reprehendere (De gratia Christi, nn. 46, 47). Ac per hoc si quid mihi displicet, reprehendo in amici scriptis, sicut in meis. Sed aliud est alicubi catholicum errare, aliud magni erroris etiam haeresim condere vel tenere.