CAPUT XC

JUL. Sed hinc ista sufficiant: veniamus nunc ad illud, in quo pars negotii magna versatur; cujus potentia examinatus et exanimatus Manichaeorum legatus, tam fidelis responsionis documenta protulit quam elegantis ingenii. Nam postquam dicta mea, quae supra posui, nulla re nova intercedente, laudavit et probavit, ad eam partem qua disputatio a nobis promissa supplebatur, accessit: quaerente me quippe, per quid sub diabolo essent, quos Deus fecit; ad quod respondi ipsius nomine, Per peccatum, non per naturam: et retuli de meo, Sed, sicut ipse annuis, ut non potest esse sine sexibus fetus, ita nec sine voluntate delictum. Habent igitur tempore conceptus sui, parvuli voluntatem, qui adhuc animam non habent; aut habent tempore exortus sui, qui adhuc rationis usum non habent. Cum ad hunc igitur venisset locum, hoc solum de nostris proposuit objectis, id est, Sed ut non potest esse sine sexibus fetus, ita nec sine voluntate delictum: responditque, Ita vero, ita est: sic enim

“per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt”

(Rom. V, 12). Per unius illius voluntatem malam omnes in eo peccaverunt, quando omnes ille unus fuerunt, de quo propterea singuli peccatum originale traxerunt (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 15). Lectorem igitur adhortor, ut conflictum nostrum vigilanter inspiciat. Quid tibi profuit, eruditissime bipedum, meam non supplere sententiam; cum etsi in ea parte, quam suppressisti prioris dicti expositio teneretur, tamen etiam in illo, quod tibi objecisti, vis aeque tota consistat? Proposui quippe fideliter, ut tua quoque manifestavit assensio, quod a te solet referri, et interrogans per quid sub diabolo essent parvuli, quos fecisset Deus, respondi vice tua,

“Per peccatum, non per naturam.”

Certe, vides me hinc nullam fecisse fraudem. Dixi quod in ore Traduciani est, licet hoc non sit in dogmate. Ad quod retuli, Sed ut non potest esse sine sexibus fetus, ita nec sine voluntate delictum. Tu hoc impudenti fraude fecisti dividuum: nam commemorans quod nos dixeramus, quia ut non esset absque sexibus fetus, ita nec sine voluntate delictum; illud quod sequebatur de parvulorum voluntate tacuisti, et respondes, Ita vero, ita est: sic enim

“per unum hominem peccatum intravit in mundum:”

per unius illius voluntatem malam omnes in eo peccaverunt. Hoccine est respondere? hoccine disputare est? hoccine postremo vel sobrietatis habere respectum? Ridetur certe ab eruditis calliditas sophismatum, ubi per communionem nominum simplicitati respondentis illuditur: sed illa ipsa sophismata licet non sint veritate solida, urbana tamen superficie colorantur; hoc autem quod monstrum disputationis est, quod nec veritate solidum est, nec sophismate levigatum. Dixi certe non posse esse sine libera voluntate peccatum: quo concesso, vestrum dogma consumitur, qui putatis esse in natura hominum sine ulla voluntate reorum delictum.

AUG. Ego id solum de opere illo tuo legeram, quod chartula quae mihi missa est, continebat. Nam posteaquam libros tuos, de quibus illud nescio quis excerpsit, inveni, ad cuncta respondi. Dicimus autem et nos, non posse esse sine libera voluntate peccatum; nec ideo tamen, ut dicis, nostrum dogma consumitur, cum asserimus esse originale peccatum: quia et ad hoc peccati genus ex libera voluntate perventum est, non ejus propria qui nascitur, sed ejus in quo omnes originaliter fuerunt, quando communem naturam mala voluntate vitiavit. Non habent ergo parvuli tempore conceptus vel ortus sui peccandi voluntatem: sed ille tempore praevaricationis suae magnum illud peccatum libera voluntate commisit, a qua originalis peccati contagium sic humana natura contraxit, ut verissime diceret sanctus, In iniquitatibus conceptus sum (Psal. L, 7); et alius itidem sanctus, Quis enim mundus est a sorde? Nec infans cujus est unius diei vita super terram (Job XIV, 4, sec. LXX). Haec eloquia veritatis subsannant vanitatem loquacitatis tuae.