CAPUT XCI

JUL. Qua ergo tu impudentia et approbas sententiam meam, et tuum dogma non deseris; cum sententiae utriusque partis ita nullo possint foedere copulari, ut enuntiatorum opposita pariter non participant veritati? Quomodo ergo ego si consentirem naturale esse peccatum, necesse erat ut deciderem de jure sententiae, quae praescribit, nisi in voluntate libera peccatum esse non posse: ita tu e regione consentiens me bene dixisse, qui pronuntiavi nullum esse sine voluntate peccatum, rejicere statim debuisti illam opinionem, qua peccatum naturale credebas.

AUG. Aliud est sine voluntate libera peccatum esse non posse, quod et nos dicimus, quia nec originale esse potuisset sine primi hominis libera voluntate; et aliud est, quomodo ipse dixisti, nisi in voluntate libera peccatum esse non posse, quod non concedimus. Originale namque peccatum non est in voluntate nascentis: sed neque in ipsa est voluntate primi hominis, quamvis sine ipsa esse non posset. Aliud est ergo, Non potest esse sine voluntate peccatum; et aliud est, Non potest esse nisi in voluntate peccatum. Neque enim, si recte dicimus, Sine conceptu partus non potest esse; ideo etiam recte dicitur, Nisi in conceptu partus non potest esse. Sed hoc ita est diversum, ut neque in conceptu partus, neque in partu possit esse conceptus. Peccatum vero in voluntate potest esse, sicut fuit primi hominis; potest etiam non in voluntate, sicut originale cujuscumque nascentis quod omnino est in voluntate nullius; sed non sine voluntate primi illius. Ille quoque sanctus qui dixit Deo, Signasti peccata mea in sacculo, et adnotasti si quid invitus admisi (Job. XIV, 17); non utique habuit in voluntate peccatum, quod commisit invitus. Quid ille qui dicit, Non quod volo, facio bonum; moxque subjungit, sed quod nolo malum, hoc ago (Rom. VII, 15)? numquid in voluntate dicendus est habere peccatum, secundum vos ipsos, qui eum vultis intelligi vi consuetudinis cogi peccare nolentem? Desine igitur de vicinitate subrepere, et sensim limitem transgredi, ut quoniam dicimus sine voluntate libera, tu nos dicere affirmes, nisi in voluntate libera, esse non posse peccatum: tanquam si diceremus, sine igne carbones esse non posse; et tu nos affirmares dicere, nisi in igne carbones esse non posse. Haec si nesciebas, confitere te non fuisse intelligentem disputatorem: si autem sciebas, non intelligentem sperasse habiturum te esse lectorem.