CAPUT XCIII

JUL. Si ergo est naturale peccatum, non est voluntarium: si est voluntarium, non est ingenitum. Istae duae definitiones tam contrariae sibi sunt, quam contrarium est necessitas et voluntas, quarum confirmatio ex mutua negatione generatur. Nam sicut nihil est aliud voluntarium, quam non coactum; ita nihil est aliud coactum, quam non voluntarium. Simul ergo exstare, et velut vivere, duo ista non possunt; quia talis eorum natura est, ut tunc aliud vivat, cum aliud exstinguitur.

AUG. Cur non attendis esse peccatum etiam non voluntarium, certe in illo qui dicit, quacumque causa hoc dicat, Si autem quod nolo ego, hoc facio; jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum (Rom. VII, 19)? Cur non attendis esse etiam necessitatem, qua necesse est velimus beate vivere; et clausis oculis sic alteri alteram opponis, quasi voluntas necessitatis, aut necessitas voluntatis esse non possit?