CAPUT XCV

JUL. Quid igitur mihi responderis prudens et sollicitus auditor expendat. De parvulis certe agimus, quibus nulla propriae mentis adest voluntas, de quibus quaeritur per quid sint sub diabolo, quos Deus fecit, cum nihil mali ipsos egisse consentias. Tu eos concionatus es, ad jus daemonis propter peccatum, non propter naturam pertinere. Ad hoc insurrexit nostra responsio:

“Sed ut non potest esse sine sexibus fetus, ita nec sine voluntate delictum.”

Ad quod tu retulisti:

“Ita vero, ita est:”

id est, non potest esse sine voluntate delictum. Verum qui hoc confirmaveras, qua impudentia subdidisti,

“Sed per unum hominem peccatum intravit in mundum, per unius illius voluntatem?”

AUG. Numquid, quoniam de parvulis agebatur, ideo quod verum dixisti, non debui ostendere etiam meam non impedire sententiam, id est, non esse posse sine voluntate delictum; quandoquidem etiam originale delictum non habet causam, nisi ex illius voluntate, a quo ipsa origo deducitur? Illud ergo cum adversa intentione dixisses, non mihi tamen adversum esse respondi, et verum esse concessi; et quod tu non videras, quomodo mihi non adversaretur, ostendi. Potuisti enim dicere secundum intentionem tuam, non esse posse delictum sine illius, cujus delictum est, propria voluntate: quod si dixisses, nequaquam concederem; sine propria enim nascentis voluntate trahitur originale peccatum. Sed tamen verum dixisti, non posse esse sine voluntate peccatum: quia et ipsum originale voluntas ejus effecit, qui primus ea, qua natura humana vitiata est, voluntate peccavit; ita ut quidquid hominum nasceretur per carnis concupiscentiam, quae reorum confusione velata est, liberum non fieret a reatu, nisi renasceretur per spiritus gratiam.