CAPUT XCVI

JUL. Numquid de Adam operibus interrogatus eras, aut quaesitum fuerat, utrum ille voluntate peccasset? quod quidem contra te mox quaeretur. Esto, aliis te delectet illudere: cujus deformitatis est, ut tu tibimet imponas? quippe haud mihi valeo persuadere, quod tantam deformitatem non fraude, sed opinione patiaris. In uno eodemque versu assentiris, non posse esse sine voluntate delictum, et subdis protinus, peccatum quod sine motu animi libero manere non dixeras, in omnibus hominibus sine voluntate regnare.

AUG. Quid supponis verbum tuum quasi meum, ut non sentiente qui hoc audit aut legit, subtrahas sensum meum? Ego non dixi, sine voluntate manere non posse peccatum, sed esse non posse: quantum autem intersit, ex tuis verbis aperiam. Ubi enim dixisti,

“Non potest esse sine sexibus fetus;”

quis non te verum dixisse consentiat? Aliter enim non existit fetus, nisi ex maris et feminae sexibus. Si autem dixisses, Non potest manere sine sexibus fetus; quis tibi hoc verum esse concederet? Manet enim sine parentum sexibus fetus, sine quibus tamen esse non posset; nec omnino ipsi faciunt ut maneat, qui fecerunt ut esset. Sic ergo peccatum, quod esse sine voluntate non potest, manere sine voluntate potest. Itaque etiam peccatum Adae, quoniam ipsum est quod originaliter manet in posteris ejus, nisi quibus in Christo remittitur, profecto cum dicitur et in ipsis sine voluntate non esse, ad illius voluntatem refertur, qua factum est ut esset quod manendo et in posteris esset, non qua factum est ut maneret quod et sine voluntate jam posset. Si autem hoc dicis esse, quod est manere; non contendo verbis, sed plane dico, quantum attinet ad manendum, sine voluntate esse posse omne peccatum. Quis est enim qui peccatum quod sine voluntate non fecit, manere etiam velit? Et tamen manet nolente peccatore peccatum, quod a voluntate commissum est. Manet ergo donec remittatur: et si nunquam remittatur, manebit in aeternum; neque enim mendaciter in Evangelio dictum est, Reus erit aeterni peccati (Marc. III, 29).