|
JUL. Deinde quia multa in propositionibus invenitur
diversitas, dixeras
|
“non esse sine voluntate delictum;”
|
|
et
respondisti,
|
“sed per unius voluntatem esse delictum.”
|
|
Numquid
concinit superiori definitioni, quae ablativi casus praepositione
munitur, secuta responsio per praepositionem accusativi casus illata?
Quaesitum erat utrum esset crimen sine voluntate, quod non posse
constiterat: tu subdidisti per unum hominem intrasse peccatum, cum non
referret per quid coepisset, sed sine quo esse non posset.
AUG. Ego sic dixi peccatum sine voluntate esse non posse, quomodo
dicimus poma vel frumenta sine radicibus esse non posse: ubi etiam sine
offensione grammaticorum possumus dicere, poma vel frumenta nisi per
radicem esse non posse. Cum ergo recte utrumque dicatur, quamvis
illud per ablativi, hoc per accusativi casus praepositionem
enuntietur; quid est quod nobis casibus nominum, velut cassibus
aranearum, quanto subtilius, tanto infirmius tendis insidias? Quaere
muscas morituras, quas istis reticulis capias. Non hoc erant illi,
quos ideo sequimur, ut tuas tendiculas dissipemus. Non hoc erat
Apostolus, qui dixit: Corpus quidem mortuum est propter peccatum
(Rom. VIII, 10). Non hoc erat Hilarius, qui dixit:
|
“Ex
peccato omnis caro est, a peccato scilicet Adam parentis deducta.”
|
|
Non hoc erat Ambrosius, qui dixit:
|
“Omnes sub peccato nascimur,
quorum ipse ortus in vitio est”
|
|
(De Poenitentia, cap. 2 vel
3). Utinam tu potius istorum Christi piscatorum retibus tenaciter
salubriterque capiaris: tunc accusativum casum, quo ipse a te ipso es
accusatus, et ablativum, quo de Ecclesia catholica es ablatus,
correctus melius declinabis. Praepositiones autem si recte atque
integre sequeris, cur non istos doctores Ecclesiae tibi, deposita
elatione, praeponis?
|
|