|
JUL. Apparet certe furtum detestabile, quod quidem
confestim ea, quae peccatis adhaeret, ultione punitum est, videlicet
ut antequam in pestem procederet audientium, suum circumveniret
auctorem. Ecce enim non abnuitur primum hominem aliquod incurrisse
peccatum; sed quaeritur quomodo hoc peccatum posset in nascentibus
inveniri. Defini tu, peccati primi qualem putes conditionem fuisse:
dicis,
|
“Voluntas fuit libera, non enim potest esse sine voluntate
peccatum:”
|
|
nos hoc probamus. Tu vero subdis,
|
“Sed hoc peccatum,
quod sine voluntate esse non potest, haeret sine voluntate
nascentibus.”
|
|
AUG. Haeret per contagium, non per arbitrium.
|
|