|
Confirmat Augustinus, et a Juliani calumniis vindicat ea quae in
libro secundo de Nuptiis et Concupiscentia, capite duodecimo et
quibusdam sequentibus scripsit, in primis videlicet quod eam
commixtionem sive commotionem pudendam membrorum non haberet natura
sana, quam habet natura vitiata: ac per hoc quod is qui inde
nascitur, indigeat renasci. Deinde quod ibi capitibus 14, 20,
26, contendit, Julianum apostolicis duobus testimoniis, I Cor.
XV, 36, 38, et Rom. I, 27, sententiaque evangelica
Matth. VII, 17, seu XII, 33, perperam abusum esse.
Quod capite vigesimo octavo asseruit, malum seu voluntatem malam ideo
ex opere Dei bono oriri potuisse, quia ipsum quanquam bonum, de
nihilo factum est, non de Deo. Ac postremo quod capite decimo
septimo docuit, sic Deum creare malos, quomodo pascit et nutrit
malos.
|
|