|
JUL. Nos vero renasci omnes Baptismate debere, et opere
nostro et sermone testamur: sed non ut hujus impertitione beneficii,
de jure videantur diaboli plagiati; verum ut qui sunt opera Dei,
fiant pignora Dei; et qui nascuntur viliter, non tamen noxie,
renascantur pretiose, non tamen calumniose; quique prodeunt ex
institutis Dei, provehantur mysteriis Dei; et qui afferunt opera
naturae, dona gratiae consequantur; ac Dominus suus qui eos fecit
condendo bonos, faciat innovando adoptandoque meliores. Ergo jure
dicitur, confitearis necesse est, naturale quod Manichaeus finxerat,
sed tu nomine commutato originale vocas, interiisse peccatum. Nec hoc
ea catholica fides credit antiquitus, quae non dubitat et parvulos a
Deo fieri, et malum ab eo nihil fieri: ac per hoc opera Dei ante
liberae voluntatis usum, naturae praejudicio nec rea, nec sub diaboli
jure constituit.
AUG. Originale peccatum propterea significatius quam naturale
dicimus, ut non divini operis, sed humanae originis intelligatur ;
maxime propter illud significandum, quod per unum hominem intravit in
mundum; quod non interit disputatione Pelagiana, sed regeneratione
Christiana. Quare autem vos dicatis renasci omnes parvulos debere
Baptismate, satis novimus; inde quippe estis haeretici: ac peste
novitia contra antiquitatem catholicae Ecclesiae disputatis, dicentes
non erui parvulos de potestate tenebrarum gratia Redemptoris; cum
Catholica in eis exsufflet et exorcizet, utique potestatem diaboli,
neque enim imaginem Dei. Quid est ergo quod dicis, Ut qui nascuntur
viliter, non tamen noxie, renascantur pretiose, non tamen
calumniose; nec ipsum eorum pretium, quo fit ut pretiose renascantur
attendis? Quid est enim, nisi sanguis Agni immaculati? qui cur sit
effusus, clamat ipse Agnus. Annon ipse ait, Hic est sanguis meus,
qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum (Matth.
XXVI, 28)? Tu vero magnus mirabiliarius et dicis illum
sanguinem etiam pro parvulis fundi, et negas eis per illum peccata ulla
dimitti; dicis lavandos, et negas abluendos; dicis innovandos, et
negas a vetustate mundandos; dicis per Salvatorem adoptandos, et
negas esse salvandos. Sed nos eis videlicet calumniamur, quia dicimus
eos mortuos esse in delictis et praeputio carnis suae; et ideo in morte
Christi baptizari, ut moriantur peccato, qui mortui fuerant in
peccato: et tu eos defendis, qui negando illos mortuos, id agis, ne
ab eis foras mittatur, qui mortis potestatem habet; ac sic de morte
Christi nullum beneficium consequantur, qui unus pro omnibus mortuus
est. Quod cum dixisset Apostolus, mox conclusit atque ait, Ergo
omnes mortui sunt, et pro omnibus mortuus est (II Cor. V, 14,
15). Unde qui ita defendit parvulos, ut neget mortuos; non eos a
morte defendit, sed in mortem secundam premit, quos ab ejus
beneficio, qui nonnisi pro mortuis mortuus praedicatur, excludit.
|
|