|
JUL. Post haec, omnem illum contextum de Abraham et Sara,
qui emortuis jam corporibus filium pro munere acceperunt, quorum
exemplum quantum veritati suffragetur, non solum sapiens, sed etiam
mediocris lector intelligit, sic praeteriit, ut diceret contra se non
multum valere. A qua impudentia vel illa eum debuit revocare
sententia, quae ita constructa est: Et ut breviter, inquio,
disputationis hujus summa claudatur; si per concupiscentiam redditus
est quem Deus promisit, bona sine dubio quae absolvit Dei fidem; si
sine concupiscentia, noxia non potest esse progenito; quae nec cum
conciperetur, nec cum pareretur, interfuit.
AUG. Sine concupiscentia carnis Abrahae filium seminatum fuisse,
quis dicat? Neque enim hoc opus aliter fieret in corpore mortis
hujus, de quo dicit Apostolus, Corpus quidem mortuum est propter
peccatum (Rom. VIII, 10). Hoc autem malo bene usus est
Abraham in concubitu conjugali: quod malum non erat in corpore vitae
illius, quae in paradiso fuit ante peccatum. Sed si propterea bona
tibi videtur carnis concupiscentia, quia per illam reddita est proles,
quam promiserat Deus; bonus tibi videatur et diabolus, quia per illum
sanguis Christi, quo redimeremur, effusus est, quem Deus
promiserat. Aut fatere, etiam per aliquod malum reddi posse aliquod
bonum.
|
|