|
JUL. Illis ergo praetermissis physicus iste novus falsum
esse pronuntiat, quod nos diximus: Sicut tunc limus qui assumptus
est, materia, non auctor hominis fuit: ita nunc vis illa voluptatis,
confectrix commixtrixque seminum, non explet divinae operationis
vicem; sed de thesauris naturae offert Deo, unde ille hominem
dignetur operari. Quae tamen recte a me prolata testatur, sed excepto
eo quod dixi, semina vi voluptatis confici; philosophaturque hoc
modo: Voluptas, inquit, illa concupiscentiae carnalis non conficit
semina, sed ea quae jam sunt in corporibus a vero Deo condita, non
fiunt voluptate, sed excitantur et emittuntur cum voluptate (De
Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 26). Hoc sane apparet
eum, non fraude, sed defectu intelligentiae protulisse. Vim quippe
ego voluptatis, ipsam virilis corporis rationem pronuntiavi, cui
necesse habui virilitatis nomen imponere. Ipsa ergo (quia trivimus
jam hoc verbum) virilitas, in genitalium et viscerum compage ac
sanitate consistens, quae et appetentiae et efficientiae vires
ministrat, vis a me voluptatis et concupiscentiae nominata est. Ideo
enim non voluptatem simpliciter, sed vim voluptatis appellare malui,
ut universum illum ardorem, qui et ante opus, et in opere sentitur,
ostenderem. Neque enim debilitati genitalibus membris, id est
spadones, semen habent; cum certe quibusdam favillis moveantur ignis
exstincti: at vero quoniam virtute partium, quarum ministerio
conficiuntur de internis humoribus semina, speciali debilitate
caruerunt, generationum non fiunt potentes. Sic ergo instituit
Deus, ut esset vis in corpore, quae legitimis explicata temporibus,
si adfuisset sanitas, ad fecunditatis valentiam perveniret.
Conficiuntur itaque in corporibus semina, maturae pubertatis adjutu.
Inde est quod impuberes stimulat quidem praecoqua voluptas, sed sine
annorum legibus sterilis scintillat accensio. Quod autem cum voluptate
semina misceantur, verum quod alia sit voluptas quae sensibus
supernatat, alia viscerum interior et effectui propior, apud medicorum
auctores latissime disputatur; unde ille etiam Mantuanus poeta
naturalium gnarior quam philosophaster Poenorum, macie signat armenta
tenuari, ut ubi concubitus primos voluptas nota sollicitat, et
frondibus arceantur et fontibus. Saepe etiam cursu quatiunt, et sole
fatigant; cum graviter tunsis area gemit frugibus, et leves paleae
flatibus efferuntur. Hoc ideo, ne luxu nimio usus obtunsior sit
genitali arvo, et sulcos oblimet inertes: sed siccitatem quamdam
secreta patiantur; sicque rapiat sitiens venerem, interiusque recondat
(Virgil., Georg. lib. 3, vers. 130-137). Verum in
his quoque, non multum causae necessariis, acumen hominis notasse
sufficiat.
AUG. Verba tua, quae me praetermisisse dicis, quam vana sint,
satis superius demonstravi: quod fortasse vidit etiam ille qui
chartulam misit, et tibi parcendo eadem praetermisit. Quod autem de
vi voluptatis, quam confectricem seminum esse dixisti, homo
loquacissimus inventa occasione loquaciter disputas, non opus habeo
resistere tibi: haec enim non multum esse causae necessaria, etiam
ipse commemoras. Ego quippe vim voluptatis acceperam te intelligi
voluisse, qua voluptas aliquid facere posset, non qua ipsa fieret.
Sic enim solemus loqui, ut vim rei cujusque dicamus, qua valet ut
aliquid faciat, non qua valet alia res quae ipsam facit. Tu autem,
ut nunc tua verba exposuisti, vim voluptatis te dixisse asseris, qua
voluptas effici potest, non qua efficit ipsa quae potest: tanquam si
vim diceres esse ignis, qua ipse accenditur ut sit, cum omnes homines
vim dicant esse ignis, qua urit, vel calefacit quaecumque potuerit.
Insolito igitur more locutus es: sed quid ad nos? Utcumque
didicimus, ubi de re constat, non certare de verbis. Convenit enim
nobis, non solum homines de seminibus, sed ipsa etiam semina, opera
Dei esse, quocumque efficiantur modo; ne physicos vel medicos, vel
etiam poetas, ubi nihil opus est, testes adhibeamus; aut contendamus
quomodo sit loquendum, cum id propter quod loquimur, ambo verum esse
sentiamus, id est, Dei opera esse semina omnium naturarum. Sed
falsum est quod hinc conaris ostendere, ideo nulla esse vitia seminum,
quia Deus summe bonus est conditor seminum: quod non diceres, si eo
modo rationem seminum nosses, quomodo eam noverat qui dicebat, Homo
vanitati similis factus est; atque ut hoc ipsam naturam, quae in ipsam
mortalitatem lapsa est, meruisse doceret, addebat, Dies ejus sicut
umbra praetereunt (Psal. CXLIII, 4): cum sciret hominem ad
Dei similitudinem factum, et tamen discerneret ab institutione divina
depravatae humanae originis vitium. Quod in ipsis quoque tuis verbis
quibus me momordisti, videre debuisti. Dixisti enim, Verum in his
quoque, non multum causae necessariis, acumen hominis notasse
suffecerit: obtunsum me scilicet esse significans, quia intelligere
non potui locutionem tuam in rebus non multum causae necessariis, ut
fateris. Ego autem requiro a te, unde homines nascuntur obtunsi:
neque enim sic ipse obtunsus es, ut pertinere ad naturam neges vel
obtunsa ingenia, vel acuta: quamvis et acuta ipsa, sicut jam in
superioribus diximus, propter hoc corruptibile corpus quod aggravat
animam (Sap. IX, 15), si primi hominis ingenio comparentur,
obtunsa sint; qui utique non tale corpus acceperat, ut illo ejus anima
gravaretur. Ac sic et ego distinguerem in natura hominis qualis nunc
est, quid distet inter ingenii vitium et tanti artificis opificium;
cui procul dubio non recte vitia tribuuntur, quatacumque sint,
humanorum ingeniorum: ut per hanc regulam discas ab ejus institutione
discernere, quamvis congenitum homini, originale peccatum; nec ideo
neges esse, quia Deus homines facit, qui peccatum non facit; sicut
non ideo neganda sunt ingeniis hominum congenita vitia, quia Deus
homines facit, a cujus arte divina vitiositas est omnis aliena. Sic
autem novit Deus bene operari homines de substantia peccato vitiata,
quemadmodum novit bene operari de ipsis peccatis hominum, quorum sunt
vitia voluntaria. Videmus enim quanta bona operatus sit de peccato
fratrum, qui fratrem per invidentiam vendiderunt (Gen.
XXXVII-L); et alia multa quibus sacrae Litterae plenae sunt.
|
|