CAPUT XII

JUL. Verum demiror ubique constantiam disputantis, qui pronuntiat semina a Deo vero condita esse, a quo conduntur et corpora, licet cum voluptate emittantur. Semina ergo a Deo fieri confitetur, in quibus esse dicit diabolicum malum; et non erubescit credere a Deo fieri malum, quod innocentibus imputetur.

AUG. A Deo non fit malum, quando fit de malo bonum. Malum est enim de peccato veniens originis vitium, cum quo nascitur homo: bonum est opus Dei, non sine malo; cujus mali reatus non innocentibus, ut dicis, sed reis imputatur; ut quoniam nascendo tractum est, renascendo solvatur. Sic enim fuerunt omnes ratione seminis in lumbis Adam, quando damnatus est, et ideo sine illis damnatus non est; quemadmodum fuerunt Israelitae in lumbis Abrahae, quando decimatus est, et ideo sine illis decimatus non est (Hebr. VII, 5-10). Melius enim quam tu, noverant rationem seminis, qui ista dixerunt, et litteris mandare curarunt, quae in Christi Ecclesia legerentur, in qua renascuntur ex Adam nati, ne remaneant in illa stirpe damnati.