CAPUT XIII

JUL. Libido nihil attinet, inquit, ad semina, quia facta est a diabolo: huic autem libidini serviunt conjuges; semina autem et parvulos de seminibus facit Deus. Sed nec rei sunt, inquit, nec puniuntur parentes, qui agunt opus diaboli: sceleri autem et suppliciis destinantur parvuli, quos condidit Deus; impunitumque est quod fecit diabolus, id est libido; per quod docetur bona, quae nec supplicium meretur: sed accusatur damnaturque quod facit Deus; per quod docetur esse scelestum, quippe quod a supplicio, nec auctoris sui potest pudore defendi; credaturque hoc divinitas facere, quod nec extrema possit sustinere captivitas. Hunc habent exitum, qui inferunt veritati bellum, ut nihil non impium, non insanum loquantur; dum constet quia nulla oratione innocentium status ita, ut accusatorum suorum profanitate, defenditur.

AUG. Numquid ideo falsum facis esse quod dico, quia dicis me dicere quod non dico? Ego enim non dico ad semina nihil attinere libidinem, quandoquidem non nascuntur sine libidine, qui utique nascuntur ex semine: sed dico Deum operari sine ullo suo vitio, etiam de semine vitiato. Nec dico reos non esse, et non puniri parentes, qui agunt opus diaboli: sed dico non eos agere opus diaboli, quando utuntur libidine non propter libidinem, sed propter propaginem. Ita quippe bonum opus est bene uti libidinis malo, quod faciunt conjugati, sicut e contrario malum opus est, male uti corporis bono, quod faciunt impudici. Nec impunitam dico esse libidinem, quae cum morte destruetur, quando mortale hoc induetur immortalitate (I Cor. XV, 53). Non enim est nisi in corpore mortis hujus, de quo liberari cupiebat Apostolus (Rom. VII, 24): nec erat, aut non talis erat in corpore vitae illius, quam peccando perdidit homo, qui factus est rectus (Eccle. VII, 30): nec sicut aliqua substantia, liberatis separastique nobis libido in alium locum est migratura; sed sicut infirmitas in nostrae salutis perfectione peritura: quamvis jam nunc esse desinat post corporis mortem. Neque enim in corpore mortuo adhuc potest esse, quae nisi in corpore mortis non potest esse: sed quae peritura est in corporis morte, non est resurrectura resurgente corpore sine morte. Quomodo ergo punita vel impunita erit, quae pereundo non erit? Erunt autem impuniti, qui ejus reatu congenito regeneratione caruerunt, ejusque surgentibus et urgentibus motibus ad illicita perficienda non cedunt; et si quid non propter prolem de ipsa, sed propter ipsam cum conjugibus faciunt, venia subsequente sanantur. Quod vero Deus de origine merito et juste damnata parvulos creat, bonum est ipse quod creat; quia homines creat, et homines etiam mali bonum aliquid sunt, in quantum homines sunt: nec cohibet ab eis bonitatem creandi, quos praescivit esse damnandos, imo scit originaliter jam esse damnatos; unde gratulandum est tam multos eorum a debita poena per indebitam gratiam liberari. Si autem crudele esse arbitramini, damnari parvulos, quos originale peccatum trahere non putatis; crudele vobis videatur, non rapi ex hac vita parvulos, secundum vos, nullum habentes omnino peccatum, quos Deus utique novit in multis magnisque peccatis sine ulla in melius mutatione morituros: nam secundum ratiocinationes humanas, crudelius videtur non liberare cum possit, nullis inquinatum parvis magnisque peccatis, quam damnare progeniem peccatoris. Porro cum illud justum esse, qua potestis voce, clametis; hoc esse injustum, qua fronte contenditis?