CAPUT XIV

JUL. Post haec illud conatur incessere, quod nos apostoli Pauli testimonio comprobavimus, quia Deus hominem de seminibus operetur. Argumentaturque me fecisse fraudem, qui huic loco illa dicta voluerim coaptare, quae de frumentis prolata constabat; quasi ego aut ibi Apostoli sententiam, ut hic aestimat, dividuam fecerim, aut propter aliud testimonii recordatus sim quam ut ejus finem monstrarem formatorem seminum omnium Deum credi oportere. Beatus enim Paulus postquam fidem resurrectionis, multiplicationis diurnae conciliavit exemplis; intulit quod universam naturam possit attingere, dicens, Deus autem illi dat corpus prout vult, et unicuique seminum proprium corpus: id est, omni semini corpus, quod proprietas ejus reposcit, attribuit. Non ergo quod de frumentis dictum est, de homine volui intelligi: sed hoc quod dictum est, unicuique seminum proprium corpus a Deo auctore conferri, in destructionem vestram, quorum dogmate id negatur, arripui. Nequaquam igitur, sicut tu putas, supervacuo feci illius sententiae mentionem, nec ea fraudulenter, ut mentiris, sum abusus: nec tu de humanis seminibus hominem a Deo fieri, sicut pejeras, credis; quod non opinando, sed fidem tuam intelligendo confirmo.

AUG. Quomodo posueris apostolicum testimonium, quo ille usus est de seminibus, quae seminantur in terra, quia non vivificantur nisi moriantur (hoc enim de resurrectione corporum, in qua versabatur, disputatio postulabat), qui tua illa legit, intelligenter advertat, et quae nos in eodem libro quem nunc refutare conaris tibi ad illa respondimus (De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 28); et inveniet te, quod ad rem pertineat, nec ibi aliquid dixisse, et hic nihil dicere. Sic enim magno nisu moliris ostendere, quod homines Deus de seminibus operetur, quasi hoc negetur a nobis; et adhibes Apostolum testem, ubi abs te nulla necessitas causae flagitat probationem: et quod est insulsius, vis accipi de seminibus hominum, quod ille dixit de seminibus frumentorum, quoniam id causa poscebat; et dicis verba ejus, Tu quod seminas non vivificatur; et taces quod ille connectit, nisi moriatur. Taces etiam illud quod adjungit et dicit, Et quod seminas, non corpus quod futurum est seminas, sed nudum granum, fere tritici, aut alicujus caeterorum: ubi satis aperit unde dicat. Quibus tacitis, quod sequitur ingeris, Deus autem illi dat corpus quomodo voluerit, et unicuique seminum proprium corpus (I Cor. XV, 36-38): et non vis hic intelligi quorum seminum, id est, fere tritici, aut alicujus caeterorum, eorum scilicet, quae cum seminantur, non vivificantur nisi moriantur. Et quaeris hoc dictum etiam ad semina humana transferre: de quibus quamvis veraciter dici possit, quod illis Deus det corpus quomodo voluerit, et unicuique eorum proprium corpus; non tamen dici potest, quod semen hominis, quando gremio feminae infunditur, non vivificatur nisi moriatur. Sed plane de corpore hominis dici potest; non enim resurget nisi moriatur, propter quod totum illud de seminibus frumentorum dixit Apostolus. Non itaque immerito mihi visum est, ideo te in hoc testimonio ea verba tacuisse, per quae appareret de quibus seminibus loqueretur, quem testem adhibuisti, ne mente vigili lector admoneretur (si tamen hoc praevidere potuisti), ita in paradiso potuisse seminari homines in arvis genitalibus feminarum per membra genitalia masculorum, sicut frumenta in terris agricolarum manibus seminantur; ut sic ad hominem serendum stimulus nullus libidinis incitaret, quemadmodum ad hominem pariendum nullus dolor urgeret. Quibus haec tranquillitas displicet, rogo, quid eis in carne, nisi quod pudet placet? Nec sane concupiscentiae carnalis puderet, si hoc solum carnem liberet, quod mens juberet, et quando liberet, et quantum juberet. Nunc ergo quoniam talis non est, cur ei contra nos suffragamini, et non eam potius nobiscum fatemini aut de peccato natam, aut peccato esse vitiatam?