CAPUT XV

JUL. Jam vero quis risum teneat prudentium, cum ad haec quae subdidisti exempla pervenerit? Ais enim: De ipsis verbis Apostoli refutaretur, non religiosae voluntatis, sed libidinosae voluptatis pudens nominator, et impudens praedicator. De ipsis quippe seminibus, quae in agris agricolae seminant, potest iste redargui. Cur enim non credamus, Deum potuisse in paradiso concedere homini beato de suo semine, quod concessum videmus agricolis de tritici semine; ut eo modo illud sereretur, sicut hoc seritur, sine ulla pudenda libidine (De Nuptiis, lib. 2, n. 29)? Quam venuste pudens nominator et impudens praedicator dat omnino incompositos motus, et circulatorum carmina dicit. Sed illud aliud nisi laetissime legi non potest: quoniam si non peccasset Adam, sic potuit mulier, sicut seges, ad fecunditatem parari: forte ut per omnes articulos ac per minutas corporum fistulas, quas medici POROYS vocant, spicae erumperent filiorum; atque ita omnibus laeta partibus, partus pro pediculis exsudaret. Sed si aliqui et per oculos erumperent, auferrentur lumina parienti, et si pupularum globulis examina galeata prodirent, imprecaretur sine dubio caecitas orbitatem. Nec difficulter sane, non parta, sed sudata soboles necaretur, atque haberetur gens, ut apud fabulas Myrmidonum, ita apud Manichaei dogmata, vel pedicularia, vel publicaria. Sed haec esset fetura mulieris: vir autem quid posset efficere? Admoveret nimirum non membra, sed ferramenta, et genitalium vacuus imprimeret vomeres ac ligones. Grates ergo et amplissimae primorum hominum debentur errori, quo tam beatae naturae tormenta vitata sunt. Mitius partus agit cum feminis, et maritus, quam si aut aratra sentirent, aut importuna per totum corpus fecunditate silvescerent. Impleantur Manichaeorum facies ignominia, et quaerant nomen tuum, Domine. O portenta criminantium innocentes et Deum, suffragia argumentorum et testimoniorum! Cur, inquit, non credamus quia potuit aliter fieri natura, quam facta conspicitur? Quasi quaeratur quid potuerit, et non quid instituerit Deus. Si libet ea libidine opinandi quae sunt facta reprehendere, ut dicamus, quia fieri aliter potuerunt, ideo quae sunt instituta non reddunt naturae bonae testimonium; pronuntiemus quia potuit Deus bicipites facere mortales, ideo unicipites, et qui pedibus insisterent male sunt facti; fieri enim capitati ab utraque parte potuerunt: quae forma in quibusdam solet apparere vermiculis, quorum alvum vertex ambifariam natus includit, ut ab utroque incipientes ex humero, finem habere intelligantur in medio. Admittantur ista ludibria, et quis erit delirandi finis? Potuit ergo facere Deus, ut de terra cum floribus homines germinarent: quantum ad virtutem, potuisse non abnuo; sed noluit nisi ut de sexibus nascerentur. Nunc ergo quaeritur quid fecerit, non quid potuerit. In quo loco furiosa responsio est, ut dicatur, Malum est quod est, quia potuit Deus aliter facere; hoc est enim laudare Deum in vituperationem sui, et in maculam consilii ejus omnipotentiam praedicare. Non solum nulla laudatio, verum etiam ingens contumelia est, dare viribus quod sapientiae detraxeris, et dicere adfuisse Deo fortitudinem, sed defuisse consilium. Pertingit omnino ad negationem potentiae, reprehensio consulentiae: non omnia potest, si ordinare bene non potest. Imo si sapientiae sublimitate deficitur, nihil de reverentia divinitatis retentat: quod quia suspicari profanissimum est, recurrit illud, quo tradux vestra jugulatur. Deus qui fecit omnia bona valde, nihil ita instituit, ut in illo genere quod factum est, fieri potuisse aut aptius, aut rationabilius, approbetur. Sapientia quippe et omnipotentia ex aequo praeditus non institueret, quod homunculus posset jure reprehendere. Quaecumque ergo in omnibus omnino creaturis naturalia docentur, ita summe facta sunt, ut affectata in his emendatio, stulta et profana doceatur. Ut ergo forma equi, forma bovis habent quidem in mutua collatione distantiam, in suis tamen generibus aptam ex omni parte concinentiam ita sortitae sunt, ut nec debuerit, nec potuerit aut equus aut bos, secus quam formatus videtur, institui (qua regula licet omnia natantia, repentia, gradientia, volitantia, postremo aetherea coelestiaque percurrere; nullius forma quippe melius, quam illi cui parabatur generi, institui potuisse convincitur): ita et homo quem supra jam gradientium generalitas indicavit, sic est per universa formatus, ut melius a nullo fingi posset: qui accepit prudenter in corpore et locos decoris, et locos pudoris, ut in se ipso et verecundiam et confidentiam disceret; ne et deformis videretur, si esset per cuncta velatus; et deses redderetur ac negligens, si semper esset per cuncta vulgatus. Ac per hoc fecunditas humana, non alia quam quae habet, utriusque sexus debuit membra suscipere, non aliam rationem viscerum, non alios sensus, non aliam voluptatem. Admoneamus igitur Manichaeos, ut desinant reprehendere divinae facta sapientiae, ut opinionum suarum corrigant pravitatem: quia nec ad quaestionem attinet, si aliter homines quam universitas testis est, generaturi fuisse dicantur; nec melius eos fieri potuisse quam facti sunt, ut ratio, ita et Scriptura testatur, quae clamat Deum non solum bona, sed etiam valde bona fecisse omnia (Gen. I, 31; Eccli. XXXIX, 21). Ac per hoc ut per totum opus, hic quoque Manichaeorum dogma collapsum est. In futuro autem tempore gloriosiora corpora, nec opis egentia, fore beatorum fatemur. Sed et hoc ipsum optime institutum est a Deo justissimo ac sapientissimo, ut statum praemii neutiquam natura perverteret ; sed esset primus gradus, in quo consisteret ingenuitas naturalis, et de quo, pro jure arbitrii liberi, vel ad poenarum ima descenderet, vel ad gloriarum cacumen per eas vias, quas Deus instituit, niteretur.

AUG. Prorsus, Juliane, non putasti et mea et tua homines esse lecturos; sed eis tantummodo scripsisti, qui meis ignoratis sive neglectis, nec utrisque diligenter inspectis, tua sola legere ac nosse curarent; nec dixisse me crederent, nisi quod a te commemoratum, tanquam de meis, in tuis litteris invenirent. Hinc enim factum esse video, ut quia ego dixeram,

“Cur enim non credamus Deum potuisse in paradiso concedere homini beato de suo semine, quod concessum videmus agricolis de tritici semine, ut eo modo illud sereretur sine ulla pudenda libidine?”

tu his verbis meis velut respondens, tua vaniloquia dilatares, eo usque progressus et diffusus, ut me sensisse jactares,

“si non peccasset Adam, sic potuisse mulierem ad fecunditatem parari, forte ut per omnes articulos, ac per minutas corporum fistulas, quas medici poros vocant, spicae erumperent filiorum, atque illa omnibus laeta partibus, partus pro pediculis exsudaret,”

et caetera quae commemorare me taedet, te autem non puduit aggerare. In quibus etiam de viro dixisti, quod

“admoveret nimirum non membra, sed ferramenta, et genitalium vacuus imprimeret vomeres et ligones.”

Haec certe atque hujusmodi (quae cum tui, non quicumque lectores, sed dilectores legunt, pro te, si ullus in eis humanus sensus est, erubescunt), numquid mea verba garrire te sinerent, quae non ob aliud praeteriisti atque tacuisti, nisi ut tibi in istis latiora delirandi spatia praeparares? Ego enim dixi, seri hominem potuisse, ad voluntatis nutum membris obsequentibus genitalibus: tu autem genitalia membra tacuisti, ut ires per mulieris articulos et minutissimas fistulas filios per corporis poros tanquam pediculos exsudantis, et per oculorum pupulas caecitate consequente parientis. Membra, inquam, genitalia tacuisti, quasi nos ea, si Adam non peccasset, defutura hominibus diceremus; ut posses ridicula, non urbanitate, sed nugacitate dicere, quod

“vir genitalium vacuus vomeres et ligones fetandae conjugi imprimeret.”

Numquid de numero quaestio est, figuraque membrorum; quae ad generandum creata possent in locis suis salva et integra, nec indigere incitamento libidinis, et servire imperio voluntatis? Quae ideo a me commemorata commemorare noluisti, cum verba mea poneres, ne silentium tibi imponeres, et ad illa quae de filiis per totum corpus tanquam pediculis erumpentibus, et de ferramentis agricolarum ad impraegnandas feminas adhibendis, quae tibi festivissima dicacitate sonare videbantur, cum vanitate ineptissima dicerentur, os aperire non posses. Unde nec illud meum, quod in eodem loco, quem velut redarguendum susceperas, de parturientium doloribus posui, putasti esse tangendum. Si enim feminae sine parturitionis cruciatibus parerent, puto quod non eis membra genitalia, sed tormenta poenalia defuissent. Porro Scriptura divina (quod omnes qui legunt sciunt) de peccato Evae hoc tormenti genus in femineum genus transisse testatur (Gen. III, 16). Hoc tu in meis verbis praeterire quam pertractare maluisti, ne diceretur tibi, ita salvis atque integris utriusque sexus genitalibus in illa felicitate paradisi potuisse sine pudenda libidine concumbere conjuges, sicut potuerunt salvis atque integris femineis genitalibus parere sine gemendo dolore mulieres. Sed vos non solum cruciatus et gemitus parientium, verum etiam labores alios aerumnasque mortalium, non a tempore arbitrii liberi eorum, sed a die exitus de ventre matris eorum, mavultis in loco tantae illius beatitudinis ponere, quam pudendam susceptam vestram ipso ibi saltem pudore non ponere. Et tamen qui negas in istam mortalitatem post peccatum mutatam fuisse naturam; fateris post meritum bonae voluntatis in gloriam beatae immortalitatis esse mutandam. In cujus gloriae cacumen parvuli, quod non potestis negare, meritis non suae, sed alienae voluntatis ascendunt ; quos non vultis credere meritis malae voluntatis alienae, sed tamen ejus in cujus lumbis ratione seminis fuerunt, ad profunda miseriarum quas novimus, fuisse dejectos.