CAPUT XVI

JUL. Sed jam pergamus ad reliqua. Postquam ergo Abrahae, quod a me positum fuerat, vitavit exemplum; conatus est asserere, Abimelech quoque, qui orante Abraham, cum mulieribus suis sanatus, refertur, ut ad generationis operam, a qua per plagam erat suspensus, posset redire, non detractione libidinis, sed dolore aliquo posse intelligi mulierum vulvam fuisse conclusam (De Nuptiis, lib. 2, n. 30): quasi a nobis assereretur impendio, ut appetitus eis naturalis redditus videretur: cum ego testimoniis illis id solum probare fuerim contentus, impeditum concubitum, qui sine libidine esse non poterat, per iram Dei, redditumque per indulgentiam Dei, sive amolitis obstaculis, sive irritamentis solemnibus restitutis; tamen diabolicum non doceri, sed etiam per hoc ad Dei operam pertinentem, qui inter corporis instrumenta mediocria, sed innoxia, non specie, non modo, verum solo peccaret excessu.

AUG. Quis non intelligat, si Deo indignante accidit aliquid corpori feminarum, unde impediretur concubitus, et per hoc proles, quae utique non posset, nisi a concumbentibus concipi, eo remoto impedimento, talem concubitum redditum, qualis est in corpore mortis hujus, id est, cum libidine? In talem quippe statum revocantur corpora, cum sanantur, qualem jam sortita est post peccatum natura mortalium, quae illos compellit in mortem. Sed in corpore vitae illius, ubi homo, nisi peccasset, non erat moriturus, alius procul dubio status fuit: unde aut nulla ibi, aut talis, qualis nunc est, libido non fuit, qua caro contra spiritum concupisceret; ut ei necesse esset aut subjugari, aut reluctari; quorum alterum honestati, alterum paci beatitudinis illius convenire non posset. Noli ergo duas istas vitas haeretica perversitate confundere: aliter in corpore corruptibili, quod aggravat animam (Sap. IX, 15), vivitur ; aliter in paradiso, si permansisset hominis rectitudo, in qua creatus fuerat, viveretur. Esset ergo et ibi propter generationem concubitus conjugum; sed aut membris genitalibus sine ulla libidine servientibus menti, aut ipsius, si ulla esset, libidinis motibus nunquam repugnantibus voluntati: quae si talis esset, pudenda non esset; nec corporis membra, quae suo vel sollicitaret impetu, vel moveret, pudenda proprie vocari faceret, velarique compelleret; quod post peccatum factum esse, nec nisi peccati poena fieri potuisse, Dei verba testantur. Quis, inquit, nuntiavit tibi, quia nudus es, nisi ex ligno quod praeceperam tibi tantum ne ex eo manducares, ex eo manducasti (Gen. III, 11)? Non, inquit, tibi nuntiata esset nuditas tua, nisi esset a te praevaricata lex mea. Quid est autem nuditas nuntiata, cui procul dubio ignota non erat, nisi eo motu stimulante, ut inusitato aspectu se urgeret adverti, pudoremque incuteret? Quoniam peccato factum erat, ut hominis pars inferior contra superiorem, hoc est, caro contra spiritum concupisceret. Sed tu contra omnia claudis oculos, et Deo manifestante quod non confunderetur homo de sua nuditate, nisi peccasset, ita fuisse asseris institutum, ut etiamsi non peccasset, puderet eum nuditatis suae. Deus enim dicit: Quis nuntiavit tibi nuditatem tuam, nisi quia peccasti? Et tu dicis (ut ipsa verba tua ponam, quae paulo ante locutus es):

“Sic est homo per universa formatus, ut melius a nullo fingi posset: qui accepit prudenter in corpore et locos decoris et locos pudoris, ut in se ipso et verecundiam et confidentiam disceret; ne et deformis videretur, si esset per cuncta velatus; et deses redderetur ac negligens, si semper esset per cuncta vulgatus.”

Ac per hoc, secundum te longe melior peccando factus est homo: nisi enim peccasset, quem Deus fecerat rectum (Eccle. VII, 30), viveret imprudenter non dignoscendo in corpore suo locos decoris et locos pudoris, et impudenter nulla velando, et negligenter cuncta vulgando: neque enim vitaret haec vitia, nisi ei, quia peccaverat, sua fuisset nuditas nuntiata.