|
JUL. De quo quoniam satis actum est, ad illa
properemus, quae super naturali malo Manichaeus olim acute, sed, ut
probabo, perplexitate quaestionum deceptus objecit. Breviter tamen
prius, quid Augustinus contra Apostoli testimonium retulerit,
ventilemus. Ego ergo cum notam istam operam sexuum a Deo auctore
corporum institutam, etiam beati Pauli testimonio apertissime dixissem
probari, qui invectus in flagitia eorum, quos in virilis quoque sexus
concubitum praecipitarat insania, ait, Relicto naturali usu feminae,
accensi sunt in desideria sua (Rom. I, 27); intuli Apostolo
teste, approbari usum feminae naturaliter institutum. Ad hoc ergo
iste rescribens:
inquit,
|
“Apostolus conjugalem
usum, sed naturalem, eum volens intelligi qui fit membris ad hoc
creatis, ut per ea possit ad generandum sexus uterque misceri: ac per
hoc, cum eisdem membris etiam meretrici quisque miscetur, naturalis
est usus, nec tamen laudabilis, sed culpabilis. Non ergo isto
nomine, id est, usu naturali, conjugalis est laudata commixtio; sed
immundiora et sceleratiora flagitia denotata sunt, quam si illicite
feminis, sed tamen naturaliter uterentur”
|
|
(De Nuptiis et
Concupisc. lib. 2, n. 35). Id est, hic usus feminae quem
pronuntiavit Apostolus naturalem, non intelligitur conjugalis, ut
bonus licitusque doceatur: sed ideo, inquit, dictus est naturalis,
quia diversitatem sexus ad hoc indicat institutam, ut et commixtui
pararetur et partui. Queis molitionibus cum juvaretur nihil, cur
tantum immoratus est? Profecto ob hoc solum, ut hi qui eum
sequuntur, solutum putent quod viderint fuisse contactum: caeterum
quam nihil dixerit, brevis disputatio palam faciet. Nempe Apostolus
feminae usum ait naturaliter institutum, nec commendavit alteram
commixtionem primitus ordinatam; sed de eo usu disputans, in quo
libidinem cunctis noverat viguisse temporibus, naturalem illam
vocavit.
AUG. Usus feminae naturalis est, cum ejus masculus illo membro
utitur, quo natura ejusdem generis animantium propagatur: propter quod
etiam ipsum membrum natura proprie dici solet: unde Cicero ait,
mulierem vidisse se in somnis praesignatam habere naturam (De
Divinatione, lib. 2). Usus itaque naturalis et licitus est,
sicut in conjugio; et illicitus, sicut in adulterio: contra naturam
vero semper illicitus, et procul dubio flagitiosior atque turpior;
quem sanctus Apostolus et in feminis et in masculis arguebat,
damnabiliores volens intelligi, quam si in usu naturali, vel
adulterando, vel fornicando peccarent. Usus itaque concumbentium
naturalis idemque inculpabilis, et in paradiso esse potuisset, etiamsi
nemo peccasset; non enim aliter ad humanum genus secundum benedictionem
Dei multiplicandum filii gignerentur: sed eum vocatum esse ab
Apostolo usum naturalem, in quo libidinem cunctis noverat viguisse
temporibus, quis tibi dixit, nisi haeresis vestra? Absit enim ut
Apostolus etiam illo tempore hominum crederet pudendam viguisse
libidinem, quando nudi erant, et non pudebat eos. Verumtamen etiamsi
Apostolus diceret, quod ipse dixisti,
|
“in usu feminae naturali
cunctis temporibus viguisse libidinem;”
|
|
in his quoque verbis haberem
quod recte intelligerem, ne pudendam susceptam tuam in illius beatae
vitae corporibus, quae nondum fuerant corpora mortis hujus, sicut tu
facis, mente stultissima, lingua loquacissima, fronte
impudentissima, collocarem. Cunctis quippe temporibus ex quo
utriusque sexus fieri concubitus coepit, procul dubio usus feminae
naturalis sine hac pudenda libidine esse non potuit: jam enim non vitae
illius, sed mortis hujus habebant corpus, quando post peccatum de
paradiso egressi, masculus et femina utrumque sexum naturaliter
primitus miscuerunt. Quod si ante facerent, ibi libido vel nulla
esset, vel pudenda non esset: non enim sollicitaret invitum, et
repugnare sibi cogeret castum; sed aut sine illa officium suum
genitalia, jubente mente, peragerent; aut illa si esset, cum opus
esset, assurgeret, tranquillissimum nutum subsequens voluntatis, nec
opprimens cogitationem turbulento impetu voluptatis. Talem se modo non
esse, multis suis importunis et coercendis motibus confitetur: ergo
aut vitium esse, aut vitiatam se esse testatur. Ecce unde dicebat
Apostolus, Scio quia non habitat in me, id est in carne mea, bonum
(Rom. VII, 18). Ecce unde trahitur a nascentibus originale
peccatum. Hoc malo bene utitur pudicitia conjugalis: hoc malo melius
non utitur religiosa continentia vidualis, vel sacra integritas
virginalis.
|
|