|
JUL. Hoc nos intelleximus, cumque de naturae
institutione loqueremur, id protulimus quod Apostolum sensisse
constabat. Tu igitur quid promovisti, ut referres non ab eo usum
conjugalem, sed naturalem vocari? Aut quo ore subjungis, quoniam
|
“cum iisdem membris meretrici quisque miscetur, naturalis est usus,
nec tamen laudabilis, sed culpabilis?”
|
|
Ut enim etiam hic
ostendamus, quod frequenter aperuimus, unam a te saltem sententiam non
proferri, quae non adversum te plurimum valeat: si usus fornicationis
naturalis, nec tamen laudabilis, sed culpabilis dicitur, ob hoc quia
meretricis usus est; sine dubio conjugalem, quia honestum atque
licitum, non culpabilem, sed laudabilem profiteberis.
AUG. Non quia sine malo est, sed quia bene utitur malo,
conjugalis concubitus merito inculpabilis dicitur. Sic enim bonum est
bene uti malo, quemadmodum malum est male uti bono. Sic ergo bene
utuntur conjugati libidinis malo, quomodo male utuntur adulteri
corporis bono. Hoc jam non semel dixi, et saepius me dicere non
pigebit, quamdiu te veris contradicere non pudebit.
|
|