CAPUT I

JULIANUS. Compertum est omnis aevi periculis apud paucos incorrupti reverentiam vigere judicii, qui et scientiae studiis dediti, et virtutum appetentes, vel possunt indagare verum, vel repertum audent tueri; aut, sicut ait Apostolus, exercitatos habent sensus, ad discretionem boni malique (Hebr. V, 14); nec ullis adversorum franguntur procellis, qui de eodem audiunt praeceptore, usque ad sanguinem resistendum esse peccatis (Id. XII, 14). Hi ergo prudentes, quos stolidorum populi faciunt paucos videri, scientiae et fortitudini juxta prorsus student. Neutra enim absque altera aut fructum assequitur, aut honorem: quoniam et fortitudo nisi optimis per scientiam admota rebus est, in despicabilem erumpit insaniam; et e regione examinatae justitiae leges, nisi magnanimitatis murus incluserit, praedae confestim patebunt, ac servitum criminibus abducentur. Has ergo bigas, sine quibus triumphari de mundi erroribus nequitur, diversis aetatibus rarissimi quique, qui colerent et jugarent atque regerent, exstiterunt: quoniam et scientiae studium tam fuga laboris quam saecularium curarum diversitas impedit, et constantiam aerumnarum, quae ab improbis excitantur, formido percellit. Quae oppugnationum genera vincunt quidem fideles animi et sapientes: verum tam rari sunt, ut inter insanorum populos, quia non furiunt, insanire videantur.

AUGUSTINUS. Nonne te admonet raritas ista hominum, quam tu ipse commemoras, in quibus et scientia et fortitudo est, quid de humano genere sentire debeas, et de universa ista massa rationabilium mortaliumque animantium? Cur enim non genus mortalium ad studium scientiae roburque fortitudinis, naturali appetitu, vel universum, vel certe ex maxima parte consurgit, ut rarissimos quosque potius miremur, ab eo quod appetit naturae institutio deviare atque desciscere? Cur in profunda imperitiae ac mollitudinem ignaviae, quasi per proclivia, nescio quo velut onere urgente delabitur? Fugam laboris certe dicis esse causam, qua fit ut nesciant homines quae scire debuerunt: sed vellem diceres quid causae sit, ut homini tam bene naturaliter instituto utilia naturae atque salubria sit laboriosissimum discere, atque ita laborem fugiens, in tenebris ignorantiae familiarius libentiusque requiescat. Nempe tanta raritas ingeniosorum et studiosorum, per quae duo ad humanarum divinarumque rerum scientiam pervenitur, et tanta multitudo tardorum et desidiosorum, satis indicat in quam partem suo tanquam pondere feratur ipsa natura, quam negatis esse vitiatam. Neque secundum christianam cogitatis fidem, qualis sit factus Adam, qui universis generibus animarum vivarum nomina imposuit (Gen. II, 19): quod excellentissimae fuisse indicium sapientiae, in saecularibus etiam litteris legimus. Nam ipse Pythagoras, a quo philosophiae nomen exortum est, dixisse fertur, illum fuisse omnium sapientissimum, qui vocabula primus indidit rebus. Verum etsi nihil tale de Adam didicissemus, nostrum erat utique vera ratione conjicere, qualis in illo homine natura sit condita, in quo vitium omnino nullum fuit. Quis autem usque adeo sit tardus ingenio, ut ad naturam neget obtunsa vel acuta ingenia pertinere, aut existimet non esse animi vitia vel memoriae vel intelligentiae tarditatem? Et quis dubitet christianus, eos qui in hoc saeculo erroribus aerumnisque plenissimo, ingeniosissimi apparent, quorum tamen corruptibilia corpora aggravant animas, si illius ingenio comparentur, distare longe amplius quam celeritate a volucribus testudines distant? Ingeniis ergo tam excellentibus paradisi felicitas impleretur, si nemo peccasset: tales quippe Deus de parentibus fuerat creaturus, qualem illum sine parentibus creaverat, utique ad imaginem suam. Nondum enim homo vanitati similis factus erat, ut dies ejus sicut umbra in hoc saeculo aerumnoso praeterirent (Psal. CXLIII, 4). Quod si ita esset, numquid ista tua querela ullum haberet locum? Numquid assecutio scientiae laboriosa esset, ut fuga laboris imperiti esse homines mallent? Numquid ipsa fortitudine, quam verum dicis vix in paucissimis inveniri, opus haberemus, ubi nulla esset aerumna quam deberemus pro veritate fortiter sustinere? Cum ergo ista in contrarium versa sint omnia, ad hoc naturam nostram negas esse vitiatam, ut, te adjuvante, Manichaeus commixtam nobis introducat alienam; ac sic dum oppugnator ejus prosilis imperitus, fis auxiliator ignarus.