|
JUL. Et ubi est crimen tuum diabolicum, quod illi
argumento pudoris nitebaris affigere? Non enim jam libido
reprehenditur, quae et in prohibito et in concesso usu, naturae ipsius
conditione sentitur; si depravatio ejus, ad id quod non licebat
excurrens, sola culpatur.
AUG. Non sola
|
“culpatur depravatio libidinis ad id quod non
licebat excurrens:”
|
|
sed tua magna depravatio est, cum a te non
culpatur ad id quod non licebat impellens. Quando enim ad id quod non
licet impellit, profecto nisi pravitati ejus repugnetur excurrit. Et
haec est concupiscentia carnis, qua caro concupiscit adversus
spiritum; adversus quam propterea concupiscit et spiritus, ne quo
impellit excurrat. Malum est ergo, et quod impellit in malum: sed si
non excurrit, repugnante sibi spiritu, non vincitur homo a malo.
Tunc autem omni malo carebit, quando cui repugnet non erit. Neque
hoc cum fiet, natura, sicut Manichaeus insanit, a nobis separabitur
aliena, sed sanabitur nostra. Quae nunc, si quemadmodum
regeneratione et remissione peccatorum sanatur a reatu, sic ab omni
esset infirmitate jam sana; non contra carnem spiritus concupisceret,
ut non operaremur nisi licitum; sed ita caro spiritui consentiret, ut
nihil contra illum concupisceretur illicitum.
|
|