CAPUT XX

JUL. Utque presse interrogemus et breviter: apostolum Paulum, cum naturalem usum feminae nuncuparet, possibilitatem rei et honestatem, an solam possibilitatem indicasse arbitraris? id est, hoc nomine, naturali, intelligere nos voluit usum qui fieri poterat et debebat; an qui poterat, sed non debebat? Si dixeris, Qui poterat, licet non deberet, qualis in adulteris agitur: ergo et illud aliud flagitium non erit contra naturam, quia membris agitur naturalibus. Si autem expavescens retuleris, quod et veritas habet, Apostolum usum vocasse naturalem, qui fetibus destinatus honeste agi, quippe naturaliter, ut poterat et debebat, id est, in corporibus vel singularum vel plurium feminarum, temporum tamen ratione concessis: fateberis sine dubio inepte argumentatum fuisse; beatumque Paulum nomine naturalis usus, non fornicationem, sicut tu putaveras, sed et honestum et legitimum, qui fecunditati paratus est, corporum indicasse commixtum. Nos ergo merito generaliter defendimus, quod Manichaeus generaliter arguebat. Tu enim dicis commixtionem hanc sexuum cum voluptate, per diabolum institutam, causam originalis esse peccati, et necessitatem omnium criminum; ac per hoc ipsam criminaris naturam: nos quid consequentius facere potuimus, quam ut teste Magistro Gentium, naturae generalitate defenderemus et adscriberemus operi Dei, quod tu naturaliter malum vocabas? Factumque est ut quod tu dicis diabolicum, nos ad refellendum te probaremus naturaliter institutum. Ista est quippe legitima et erudita responsio, ut quod in specie accusatur, defendatur in specie; et quod in genere arguitur, vindicetur in genere. Quod etiam Manichaeus intellexit, quem tu aequas crimine, sed non aequas ingenio: ideo ille omnem substantiam corporum transcribit diabolo; tu autem non universam, sed, sicut in priore libro diximus, meliorem. Triumphavit ergo veritas sacris stipata praesidiis, quae per Apostolum probans naturale conjugum negotium, et per hoc ad Deum pertinere qui esset auctor naturae, vestra figmenta disrupit, qui id praevaricatorium, non naturale juratis.

AUG. Jam etiam supra satis diximus quem dixerit Apostolus usum feminae naturalem, et cur appellaverit naturalem, id est, cum fit eis membris utriusque sexus, quae ad propagandam sunt instituta naturam; sive talis usus esset, qualis in paradiso esse potuisset, nullo scilicet utens malo, vel nulla existente, vel nonnisi nutum voluntatis subsequente libidine; sive qualis nunc est ex quo esse coepit, vel licitus sicut in conjugio, bene utens et corporis bono et libidinis malo; vel illicitus sicut in adulterio, male utens et illo bono et illo malo; nec tamen etiam ipse discedens ab eis membris, quae naturae etiam nomine proprie nuncupantur. Nihil est itaque cur presse, ut dicis, ac breviter interroges, utrum Apostolus in eo quod ait naturalem usum, eum voluerit intelligi, qui fieri et poterat et debebat; an qui fieri poterat, sed non debebat: non enim ut hoc diceret, aliquid horum intuebatur Apostolus, sed membra tantummodo utriusque sexus genitaliter naturalia, hoc est, ad generandam creata naturam. Nam quis ignorat, quod licitus usus feminae fieri et possit et debeat; illicitus autem fieri possit, nec tamen debeat; uterque autem sit naturalis, quia utriusque sexus ad naturam propagandam creatis membris genitalibus fit? Tergiversatorias aufer ambages, remove loquaces et fallaces fumos vanitatis tuae. Libido pecorum ideo non est vitium, quia non ea caro concupiscit adversus spiritum: quod Manichaeus si discernere valuisset, nec pecorum ab opificio Dei veri alienasset naturas, nec hominum vitia putaret esse substantias. Tu autem nisi cum Ambrosio et caeteris Catholicis senseris atque tenueris, per praevaricationem primi hominis carnis et spiritus dissensionem in nostram vertisse naturam (Ambrosius, lib. 7 in Luc. XII, 53); quantumlibet Manichaeos detestari videaris, eorum detestandus adjutor sine dubio permanebis; asserendo esse bonum, quod esse clamat veritas malum; et hoc malum negando ex depravatione venire peccato vitiatae naturae nostrae, ut Manichaeus, te adjutore, commixtionem nobis naturae introducat alienae.