CAPUT XXI

JUL. Simili acumine illud quoque labefactare conaris, quod dixi, evangelico testimonio ex fructibus suis arborem debere cognosci; ut ostenderem, quod clarum est, doceri bona non posse conjugia, imo ipsam naturam, quae conjugiorum operatione suppletur, nec Dei posse opere vindicari, si de ea dicerentur crimina pullulare. Ad hoc ergo respondisti:

“Numquid Dominus inde loquebatur, et non potius de duabus voluntatibus hominum, bona scilicet et mala; istam bonam, illam malam arborem dicens; quia de bona voluntate opera bona nascuntur, et mala de mala? Quod si nuptias arborem bonam intelligamus, profecto e contrario posituri sumus fornicationem arborem malam. Porro si dixerit, non illic arboris loco ponendum esse adulterium, sed naturam humanam de qua nascitur homo: ita et hic non erit arbor connubium, sed natura humana de qua nascitur homo”

(De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 2, n. 43). Falleris: non ibi Dominus loquitur de duabus voluntatibus, sed de persona sua. Quoniam cum beneficia Judaeis praestaret innumera, ab ejus nihil criminationibus desinebant. Caeterum cum opera ejus, quae etiam glorificabant, arguere non valerent; ipsum tamen Samaritanum ac plenum daemonio et Behelzebulis spiritu causabantur illudere. Tunc ergo Dominus ait: Aut facite arborem bonam, et fructus ejus bonos; aut facite arborem malam, et fructus ejus malos: ex fructibus enim suis arbor dignoscitur (Matth. XII, 33). Id est, Aut opera mea vituperate, quae bona esse infirmitates pulsae et restitutae sanitates loquuntur; ut improbum me, operum meorum testimonio comprobetis: aut si haec tanta beneficia non audetis arguere; reddite bonae arbori, mihi videlicet, testimonium fructuum meorum, et amate beneficum, qui beneficia praedicatis. Ibi ergo personam de operibus suis Christus jussit agnosci: quod nobis jure suffragatum est, ut doceremus naturam quoque atque conjugia de fructificationis suae qualitate censenda; ut si de his criminum virus fluebat, criminosa etiam radix judicaretur. Vide ergo quam ad intelligendum caecutias, qui levare te objecti mei pondus putasti, fornicationem nuptiis ex adverso locando, ut sicut bona arbor nuptiae, ita mala fornicatio videretur, de qua, id est, fornicatione, fecunditas nulla deberet existere, ne mala convinceretur, si bonae nuptiae bonis fetibus probarentur; cum homo sive de conjugio, sive de adulterio nascitur, non de flagitio, sed de natura seminum prodeat. Flagitium quippe quod moechantium voluntate committitur, substantiae instituta non turbat: verum exercet se natura per materias suas, et peccato remanente apud illicitae voluntatis auctorem, fetus innocuus de opere Conditoris erumpit. Quod quidem et tu vidisti esse referendum: sed qualiter conatus sis eludere, prudens lector attendat. Ais enim:

“Si arboris loco ibi non est ponendum adulterium, sed natura humana de qua nascitur homo: ita et hic non erit arbor bona connubium, sed natura humana de qua nascitur homo.”

Hoc est ergo quod eloqui conatus es: Sicut non imputatur homo fornicationi, sed naturae: ita peccatum quod trahitur de parentibus legitimis, non esse imputandum connubio, sed naturae humanae, quam crimine diabolus infecit antiquo. In adulteris ergo culpasti lascivientium voluntatem; sed laudasti humanam naturam, de qua homo etiam per illicitos concubitus nasceretur: in parentibus autem legitimis laudasti connubium, de quo non dicis venire peccatum; sed vituperasti naturam, de qua dicis infundi crimen horrendum. Vigilet hic ergo lector meus. Si naturam humanam in fornicatione laudabilem censuisti, quae causam nascenti flagitiis coeuntium impollutam fecisset; quomodo hanc ipsam naturam in connubii parte reprehendis, quam dicis causam naturali crimini praestitisse? Ergo non quidem connubium, sed naturam humanam et magnum bonum et magnum malum esse professus es. Nam quid ea nequius, si crimen ingenuit? quid detestabilius, si a diabolo possidetur? Quid ergo habeat artis in semine, ipsa viderit: qualitatis interim, in qua bonum omne vel malum est, pessimae comprobatur, si et ipsa rea, et generans reatus, et diabolicae convincitur tyrannidis satelles. Merito ergo de fructibus suis debet arbor agnosci, ut quae causa mali est, mala jure optimo nominetur.

AUG. Causam mali originalis, nec conjugium esse, nec adulterium, satis res ipsa declarat: quoniam, id quod bonum est in natura hominis, Deo creante ex homine nascitur; et id quod malum habet propter quod renasci debet, ex homine trahitur. Causa porro hujus mali est, quod per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt (Rom. V, 12). In quibus Apostoli verbis in aliam sententiam detorquendis, quanta loquacitate inaniter laboraveris, vident qui tua et nostra intelligenter legunt. Quid te igitur adjuvat? utquid abs te, quaeso, commemoratum est evangelicum testimonium, quod arbor bona bonos fructus facit, cum tu de conjugali loquereris bono, ejusque fructus velles esse homines; tanquam ideo demonstrans eos sine malo nasci, quia bonum sunt nuptiae, et non potest arbor bona fructus malos facere; cum homines nascuntur ex hominibus, sive cum originali noxa, unde dicit Apostolus, Corpus mortuum est propter peccatum (Id. VIII, 10); sive sine ulla noxa, ut vos contenditis contra Apostolum, non tamen per conjugales solos, verum etiam per concubitus impudicos; et aliquando sint sterilia conjugia, fecunda adulteria? Utrum autem Dominus duas voluntates, sicut nos dicimus, in duabus arboribus insinuare voluerit, unam bonam, qua bonus est homo, quae non potest facere opera mala, id est, fructus malos; alteram malam, qua malus est homo, quae non potest facere opera bona, id est, fructus bonos; an sicut tu dicis de se ipso Judaeis ista locutus sit, qui nosse volunt, Evangelium legunt, te negligunt. Dominus enim cum cavendos esse monstraret, qui venirent in vestitu ovium, intrinsecus autem lupi essent rapaces: Ex fructibus, inquit, eorum cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus? Sic omnis arbor bona fructus bonos facit; mala autem arbor fructus malos facit. Non potest arbor bona fructus malos facere, neque arbor mala fructus bonos facere (Matth. VII, 16-18). Et secundum Lucam, cum hypocritae arguerentur, duae istae arbores commemoratae sunt, et mox evidenter expositae, subsequente Domino atque dicente: Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum; et malus homo de malo profert malum: ex abundantia enim cordis os loquitur (Luc. VI, 45). Ubi autem ait, Aut facite arborem bonam et fructum ejus bonum, aut facite arborem malam et fructum ejus malum (quod tu eum de se ipso dixisse opinaris), unde dixerit mox aperiens: Siquidem ex fructu, inquit, arbor cognoscitur. Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali? ex abundantia enim cordis os loquitur. Bonus homo de bono thesauro profert bona; et malus homo de malo thesauro profert mala (Matth. XII, 33-35). Videsne te falli, non me? Redi ergo ad causam operis mali, et invenies voluntatem malam: redi ad causam originalis mali, et invenies primi hominis voluntatem malam, et ea vitiatam naturam bonam.