|
JUL. Verum haec loquimur, ut fidei vestrae quis sit
finis ostendam: caeterum illud inconcussum valet, quod disputationibus
praecedentibus fundatum est, nec quidquam malum esse, praeter opus
voluntatis quod justitia prohibet perpetrantis; nec quod naturale est,
posse malum convinci. Manet ergo haec inconcussa turris, de cujus
edito latrocinia diversorum propulsantur errorum.
AUG. Quid est quod dicis; aut quae sunt tuae praecedentes
disputationes, nisi loquacissimae vanitates? Quid est quod dicis,
|
“nec quidquam malum esse, praeter opus voluntatis quod justitia
prohibet perpetrantis?”
|
|
Ergo ipsa voluntas mala non est malum, si
non est quidquam malum nisi opus ejus? Neque enim est consequens, ut
mala voluntas habeat etiam perpetrandi operis facultatem: ac per hoc te
auctore non erit malum hominis male velle, quando non potest facere.
Quis istam ferat insipientiam, vel potius amentiam? Ubi etiam
ponimus, quia si non est malum quidquam, nisi opus voluntatis quod
justitia prohibet perpetrantis; non erunt mala quaecumque homines
nolentes sive agunt, sive patiuntur: non erit malum quod clamat
Apostolus, Non enim quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum,
hoc ago (Rom. VII, 19): non erit malum supplicium ignis
aeterni, ubi erit fletus et stridor dentium (Matth. VIII,
12); quia id volens nemo patietur, et non est opus voluntatis quod
justitia prohibet perpetrantis, sed poena nolentis. Quando ista
saperes, si non mirabiliter desiperes, vel potius insanires? Quid
est etiam quod dicis,
|
“nec quod naturale est, malum posse
convinci?”
|
|
Itane vero (ut innumerabilia naturalia vitia corporis
taceam) malum non est surditas naturalis, quae ipsam quoque, ex qua
justus vivit (Galat. III, 11), impedit fidem, quoniam fides
ex auditu est (Rom. X, 17)? Sed vos, nisi surdi intus
essetis, Apostolo dicente, Fuimus enim et nos naturaliter filii
irae, sicut et caeteri (Ephes. II, 3); cordis auribus
audiretis. Sed pergite adhuc, et cordibus caecis surdisque clamate,
Non est malum naturaliter esse obliviosum, naturaliter esse obtunsum,
naturaliter esse iracundum, naturaliter esse libidinosum. Cur enim
non securi fatua ista verba jactatis, quibus malum non est etiam ipsa
fatuitas naturalis? Usque adeo quippe omne originale malum meritum
negantes, cuncta naturalia vitia laudare cogimini, ut non solum
corpore deformes, debiles, monstruososque fetus, verum etiam fatuos,
si nemo ibi peccasset, exorturos in paradiso fuisse dicatis; dum tamen
pudendam susceptam vestram, qua caro concupiscit adversus spiritum,
inter delicias loci illius beatissimi collocetis.
|
|