CAPUT XXIII

JUL. Verum nunc, quod locus exigit, insequamur. Apparet te, subtilissime disputator, unam eamdemque rem, naturam scilicet humanam magnis extulisse laudibus, sed majoribus maculasse criminibus: quod sicut uno tempore, uno opere, unoque consilio evenire simul non potest; ita ratio naturalis nequaquam capit haec, vel sub alternatione contraria, sed uno semper plena, id est, taxatione boni, nunquam propter malum, quod ejus instituta peractoris sui non capiunt dignitatem, nisi a pollutissimo Manichaeorum dente mordetur. Sed hoc expleto, illud inquiro, quos putes connubii fumos sequendos. Nam si connubium fateris non esse causam hominis, sed naturam; peccati quoque causam non esse connubium, sed naturam; hoc connubium, cui laudem dabas, totum prorsus evanuit. Cui ergo rei adscribitur, si nec mali tui, nec boni mei causa est? Si ab honestate connubii hominem submoves, ne eum etiam fornicationi cogaris adscribere; a necessitate connubii peccatum removes, ne nuptias damnare videaris; quid remansit laude dignum in possessione conjugii? Cur illud times violare sermone, quod admota disputatione funditus subruisti? Cujus ergo rei causa esse dicetur, si nec malo nec bono participat naturali? Nihil ergo jam agit in rebus humanis nomen honestasque conjugii? Sed angeris, et dure quidem: subveniendum est igitur anhelo seni. Remansit quod ei dare possis, sine quo tamen nihil aliud invenitur: videlicet ut dicas hoc connubium stare pro foribus, ut ad voluptatem coeuntium nullam obscenitatis famam permittat irruere, sed suo titulo illi negotio honestatem vindicet et pudorem. Sine causa ergo connubii fidem subdola corrumpere laude voluisti: nulli est infestius, quam tibi. Vos omnino proturbat, nec ad lacerationem commixtionis tutelae suae creditae, Manichaeorum linguas permittit irrepere. Habent, inquit, suo dogmate digna meritoria, in quibus nocturnis horis expleantur: illam verecundantium voluptatem connubii tuentur excubiae, arcentur crimina, et honor honestatis admittitur: privilegia sibi ab Apostolo concessa defendunt honorabiles nuptias et thoros immaculatos; fornicatores autem et adulteros judicabit Deus (Hebr. XIII, 4). Ubi est ergo criminosa commixtio, si negotio ejus atque secreto auctoritas connubii, quod laudabas, obsequitur?

AUG. Tu quidem, ut ex fructibus suis cognosci arborem diceres, non naturae hoc evangelicum testimonium, sed nuptiis proficere voluisti. Nam tua verba ista sunt:

“Si ergo trahitur,”

inquis,

“et de nuptiis originale malum, causa mali est conventio nuptiarum, et necesse est malum esse per quod et ex quo malus fructus apparuit, dicente Domino in Evangelio, Ex fructibus suis arbor agnoscitur. Quomodo,”

inquis,

“tu audiendus putaris, qui dicis bonum esse conjugium, de quo nihil aliud quam malum prodire definis? Constat igitur,”

inquis,

“rea esse conjugia, si peccatum inde originale deducitur, nec posse defendi, nisi fructus eorum innocens approbetur: defenduntur autem, et bona pronuntiantur: fructus igitur approbatur innocuus.”

Nempe his verbis tuis satis clarum est, arborem te intelligi voluisse conjugium, et fructus arboris eos fetus qui conjugum commixtione nascuntur. Sed quia hinc ratione manifestissima exclusus es, et ex adulteris enim tales fetus oriuntur: ad naturam putasti esse fugiendum, in cujus altitudine latitares; de qua non agebas, quando propter connubii bonum fructusque ejus bonos similitudinem arboris evangelicae caecus adhibebas. Defende ergo naturam contra originale peccatum: relinque conjugia, ipsam dic bonam arborem, quia sive de conjugiis, sive de adulteriis, ipsa gignit homines; quos ideo dicis fructus bonos arboris bonae, ne aliquem reatum ex origine depravata credantur generatione traxisse, regeneratione solvendum; ne indigeant salvatore, ne in remissione peccatorum fuso sanguine redimantur. Age ista ut detestandus haereticus: imple paradisum Dei, etiamsi nemo peccasset, libidinibus concupiscentium, certaminibus contra libidines dimicantium, doloribus parturientium, fletibus vagientium, morbis languentium, funeribus morientium, moerore lugentium. Sic age, hoc te decet: tales enim, te auctore, subsequuntur poenae bonos fructus arboris bonae, et insinuant paradisum deliciarum, sed Pelagianorum. Quin etiam meam disputationem dialecticus acutus irrides, dicens, unam eamdemque rem, naturam videlicet humanam, magnis extulisse me laudibus, sed majoribus maculasse criminibus. Ego vero non Aristotelem vel Chrysippum, multo minus vanum cum sua loquacitate Julianum, magistrum delector habere; sed Christum, qui profecto nisi natura humana magnum esset bonum, non pro illa homo fieret, cum Deus esset; nisi magno peccati malo mortua esset, non pro illa moreretur, cum sine peccato ipse venisset et mansisset. Rursus tamen, quasi non tibi natura humana sufficiat, quae talis de adulteris, qualis de conjugibus nascitur, de bonitate nos putas urgendos esse nuptiarum, quaerens quid agant in rebus humanis, si neque malum ipsis imputandum est, quod non de illis, sed de vitiata per peccatum origine trahitur; neque bonum, quia homo etiam de adulteris nascitur. Et quia honestatem connubii a concubitus illiciti turpitudine invenimus esse discretam, hinc existimas confici, nullum originale malum trahi de conjugali concubitu; non intuens, quod si connubii bonum causa esset ne malum traherent, qui de conjugibus nascerentur; profecto adulterii malum causa esset ut malum traherent, qui de adulteris nascerentur. Habent igitur in rebus humanis honestum locum suum nuptiae, non ut homines nascantur, qui etsi nulla nuptiarum lege, naturali usu passim sexus uterque concumberet, utique nascerentur; sed ut ordinata propagatione nascantur; et quemadmodum partu certae sunt matres, ita fide conjugii habeantur certi et patres: et ne tua pudenda suscepta per quaslibet feminas tanto turpius, quanto liberius evagetur. Sed non quia de nuptiis certo genitore homo nascitur, ideo non indiget salvatore per quem renascatur, ut a malo cum quo nascitur, liberetur. Non est itaque in connubiis, ut nos dicere calumniaris, criminosa commixtio: sed ideo laudanda est conjugum castitas, quia sola potest bene uti malo, quod tu deformiter laudas.