CAPUT XXIV

JUL. His igitur absolutis vel breviter ostendam, quam jaceas in profundo ignorantiae, qui hactenus subtilissimus et acutissimus habebare. Dicis te naturae adscribere crimen, quod transit in sobolem, non tamen in nuptiis : sicut e regione, hominum naturae applicas, non flagitio. Et ideo fingis te quidem laudare connubium, ne aperte deprehendaris Manichaeus; sed vituperas naturam, cui et malum inesse, et de qua propagari malum fateris. Nunquam igitur audire potuisti disputationis regulas et sanissimae constituta rationis? In omnibus enim praedicamentis plus amplectuntur genera, quam species; inde autem etiam fiunt genera subalterna: plus autem species, quam atomi; suntque genera quibus species continentur, species autem speciales quibus individua concluduntur. Minorum ergo quassatio, superiora non quatit; superiora vero casibus suis omnia, quae complectebantur, involvunt. Verbi gratia, animal genus est: sed latitudine suae significationis diversas species comprehendit, scilicet hominis, equi, bovis, etc. Si ergo pereat una species, genus illud non sentit exitium: fac enim ut de rebus, boum natura deficiat; genus nimirum interemptum non est, aliorum animalium permanente natura. At contra, si hoc quod est animal, auferatur de rebus; omnes sine dubio species, quae hoc genere concludebantur, intereunt: nulla enim remanebit species animantis, animali penitus interempto. Ea ergo quae superiora sunt, eventus suos atque merita speciebus, quas amplectuntur, impertiunt: non tamen recurrit, ut specierum suarum quasi necessitudinum quarumdam varietatibus permutentur. Utque ad causam referatur exemplum: naturae humanae generalitas institutionum infra se locatarum genus quoddam est; haec velut species habet, in situ, in membris, in ordinibus, in motibus, vel aliis id genus. Qualitatem ergo suam omnibus suppositis speciebus impertit: non tamen obnoxiaretur sui, ut minorum a se rerum periculis misceatur. Si ergo natura vituperetur, et obnoxia diabolo reaque credatur, conjugium quoque quod sub illa est, et fecunditas, et substantia tota damnabitur. Non potest ergo laudari connubium, quod fit secundum naturam, si natura ipsa reprehenditur. Commoriatur necesse est radici suae germinum succisorum venustas: et ut rem ipsam planius eloquar, non potest dici bonum negotium nuptiarum, si commixtio naturalis arguitur; quoniam quod depretiatur in genere, cui indivisibiliter adhaeret, in specie nequit honorari. Porro cum mala voluntas instrumentis naturalibus ad flagitia utitur, vis illa voluptatis et seminis, quae nunquam pro coeuntium voluntate variatur, nullam patitur criminis societatem; sed materiam Deo praestat operanti, flagitiumque adulterantis solummodo arguit meritum, non naturae. Cum igitur de naturalibus disputaremus, perobtunse naturam reprobans connubia laudasti; cum irrefutabiliter constet genus speciebus suis participare, quidquid exceperit: et ideo aut usus, quem naturalem Apostolus dicit, bonus legitimusque censebitur, et erunt honesta conjugia, nullumque erit naturale peccatum; aut si creditur natura esse diabolica, ut sit originale peccatum, connubii quoque usus damnabilis pronuntiabitur. Et non quidem sobrie, ex aperto tamen Manichaeorum dogma suscipitur: quod quoniam funestum est, nec apud illos quidquam est aut veritatis, aut honestatis, aut fidei; apud nullos autem alios opinio potest naturalis esse peccati; ut nos catholicos, ita vos constat esse Machaeos.

AUG. Tu certe de arbore locutus es, et fructibus ex quibus arbor agnoscitur, cum in hac similitudine conjugium prolemque intelligendam putasses, exclusus inde, quia et de concubitu adulterino potest talis existere fructus, ad naturam fugisti. Nec latere nos fugientis transitus potuit: in verbis enim tuis, quae nunc commemorabo, satis evidenter apparuit. Aisti enim loquens ad me ipsum:

“Simili acumine illud quoque labefactare conaris, quod dixi, testimonio evangelico, ex fructibus suis debere arborem cognosci; ut ostenderem,”

inquis,

“quod clarum est, doceri bona non posse conjugia; imo ipsam naturam, quae conjugiorum operatione suppletur, nec Dei posse operi vindicari, si de ea dicerentur crimina pullulare.”

His tuis dictis aperuisti fugae tuae transitum, nominatis conjugiis addendo et dicendo,

“imo ipsam naturam, quae conjugiorum operatione suppletur.”

Distinxisti ergo duo ista, satisque ostendisti aliud esse naturam, aliud conjugia, quorum operatione natura suppletur. Quid est ergo quod postea naturam genus, ejusque speciem vis esse conjugium? Numquid ullum genus speciei suae ullius operatione suppletur? Non utique: neque enim animal, quod est genus, suppletur operatione hominis, vel equi, vel bovis, vel alterius alicujus pecoris, quod species est generis illius: quandoquidem etiamsi desit aliqua species, auferaturque de rebus; manet tamen genus, quod caeteras amplectitur species, sicut etiam ipse disputasti. Quod genus utique integrum non maneret, si operatione speciei, quae ablata est, suppleretur: non enim magis est genus, si plures; et minus est genus, si species habeat pauciores: quamvis si omnes auferantur species, nec genus erit; quemadmodum genere ablato, nulla erit species. Non est igitur connubium species, genusque natura, si connubiorum opere natura suppletur: sicut non est agricultura species segetis, quoniam suppletur seges opere agriculturae. Deinde si naturam genus, ejusque speciem dicis esse conjugium; procul dubio dicere cogeris, quod natura sit omne conjugium. Ideo quippe omnis equus animal est, etsi non omne animal equus; quia species est equus, animal genus. Ergo nec fit ab homine aliqua natura: quamvis enim, ut scriptum est, a Domino jungatur mulier viro (Prov. XIX, 14, sec. LXX); quoniam nisi adjuvante ipso non fit, quando recte fit: quis tamen nesciat opera hominum esse conjugia? Porro si naturam non facit homo, non est natura conjugium; quia conjugium facit homo. Ac per hoc, quia conjugium natura non est; profecto naturae species, tanquam illa sit genus, nullo esse pacto potest. Conjugia igitur ad mores hominum pertinent, ipsi autem homines ad naturam. Licet itaque nobis mala vitiatae vituperare naturae, et laudare mores bene utentes bonis malisque naturae. Laudo ergo conjugia: absit autem ut laudem malum, quo caro concupiscit adversus spiritum; sine quo malo quisquam hominum non potest nasci; cujus mali reatus, nisi renascendo, non potest solvi; cujus mali bonus usus laudatur in concubitu conjugali. Proinde originale peccatum, quod non trahitur ex alienae commixtione, sed ex nostrae depravatione naturae, non dicunt Manichaei, sed dicunt Catholici: quod vos negando estis haeretici.