|
JUL. Ad cujus nominis cavendam invidiam, frustra omnino
diversarum facis haereseon mentionem. Ais enim,
|
“Sicut Ariani
Catholicos Sabellianos vocant, quamvis certam personarum
distinctionem faciant, naturae tamen communione servata; ita et a
nobis Manichaeorum vobis nomen imponi; cum vos non dicatis malum esse
nuptias, quod dicunt Manichaei, sed dicatis malum in omnes homines
naturae conditione transire”
|
|
(De Nuptiis et Concupiscentia, lib.
2, n. 38). Haec autem argumenta tua prudentibus non ambigo
irrisum iri: nam ut Ariani falso Catholicos Sabellianos dicunt, cum
a nobis et Patris et Filii et Spiritus sancti personarum fiat sine
ulla confusione et sine mutatione substantiae distinctio, illique
hebetissime calumnientur, inter unum et tres nihil interesse: ita
etiam Catholici jure meritoque vos Manichaeos esse pronuntiant; quia
id a nobis dici fides vestra compellit. Asserunt quippe Manichaei
naturale peccatum: vos dicitis naturale. Dicunt Manichaei libidinem
corporum a diabolo esse plantatam: tu id multiplicata disputatione
confirmas. Contendunt illi per liberum arbitrium non posse malum
caveri, quippe quod naturale sit: tu quoque iisdem sermonibus liberum
commentaris arbitrium, sed per quod malum fieri possit, a malo autem
non possit desisti. Dicit Manichaeus semen esse maledictum: tu id
Scripturarum auctoritate probare conaris. Dicit Manichaeus
inconvertibilem esse malitiam: tu sic esse vociferaris. Sed dicis tu
Adam solum naturae fuisse melioris: dicit etiam Manichaeus ad
Patricium, meliorem illum secutis credi oportere, quasi de primae
concretum flore substantiae. Dicis tu commixtionem propter naturales
motus esse diabolicam, atque homines a diabolo quasi fruticis a se
plantati fructus jure decerpi: dicit etiam hoc Manichaeus, quippe a
quo id credere et affirmare didicisti. Dicit Manichaeus et naturam et
nuptias malas esse: tu autem bonas nuptias, sed ream naturam. Non tu
hic religiosior, sed ille prudentior. Quomodo ergo falsum est, quod
dicunt Ariani, Catholicos Sabellianos esse: ita verissimum est,
quod dicunt Catholici, Traducianos non esse aliud quam Manichaeos;
distinctionem autem inter vos illusoriam quidem, non fide vestra, sed
imperitia contigisse. Unius ergo fidei tu et Manichaeus: sed ille
minus impudens, quam tua gravitas invenitur; neque enim facile
Manichaeus aut Melitidis alter offenditur, qui dicat se damnare
naturam hominum sed non infamare conjugia.
AUG. Cur ego Arianos et Sabellianos commemoraverim, qui librum
illum meum intelligens legit, mox invenit; teque pervidet dolose
agere, qui eamdem causam totam commemorare noluisti. Tibi enim dixi:
|
“Sicut Ariani dum Sabellianos fugiunt, in pejus aliquid
inciderunt, quia Trinitatis ausi sunt non personas discernere, sed
naturas: ita Pelagiani dum Manichaeorum pestem in perversum vitare
conantur, de nuptiarum fructu ipsis Manichaeis convincuntur
perniciosiora sentire, credendo parvulos Christo medico non egere”
|
|
(Lib. 2 de Nuptiis et Concupiscentia, n. 38). Haec verba
mea tibi proposuisses, vel certe hanc sententiam meam, si mihi quoquo
modo respondere voluisses: quibus praetermissis dicis tibi ipse quod
vis, ut mihi, non ea quae a me dicta sunt refellendo, sed non tacendo
respondisse videaris. Et nunc, quod ea me sentire dicis, quae
sentiunt Manichaei, multum falleris; vel potius quos potes fallis.
Nam Manichaei malum coaeternum Deo, idemque malum esse substantiam,
et alienam quamdam dicunt esse naturam, quae in bonum mutari, nec per
se ipsam, nec a bono Deo possit omnino: cujus immutabilis mali
commixtione, animam bonam, quam credere audent boni Dei esse
naturam, inquinatam perhibent atque corruptam; et ob hoc in qualibet
hominis aetate necessarium habere salvatorem, a quo mundata et
redintegrata atque a tali captivitate eruta liberetur. Vos autem dum
in perversum fugitis Manichaeos, in has impietatis tenebras
incidistis, ut ab omni malo asserendo parvulos salvos, Salvatorem
miseris necessarium non putetis; et adjuvandis eis ipsis, quos
fugitis, Manichaeis nescio quomodo per circuitum vestri occurratis
erroris, negando malum vitiatae naturae nostrae; ut quidquid malorum
vel recte creditur, vel aperte invenitur in parvulis, commixtioni
(quod volunt ipsi) naturae tribuatur alienae. Catholica vero ut
Manichaeos et Pelagianos devitet, nullam naturam atque substantiam
esse dicit malum: sed voluntario malo, quod per unum hominem in omnes
homines pertransiit, nostram naturam atque substantiam ideo mutabilem,
quia Dei natura non est, non negat esse vitiatam; eique malo,
quod insanabile Deo non est, ut absumi possit, in omnibus aetatibus
Salvatorem necessarium confitetur. Proinde nec de peccato naturali,
nec de libidine corporum, nec de libero arbitrio, nec de semine
maledicto, nec de inconvertibili malitia, nec de natura primi
hominis, nec de commixtione sexuum, nec de potestate diabolica in
homines, eadem quae Manichaei, dicere possumus; qui duas naturas
atque substantias, unam boni, alteram mali, sine initio temporis
sempiternas, et ex quodam initio temporis commixtas esse non dicimus;
ne inter multa absurda atque vesana, etiam Dei naturam coinquinabilem
corruptibilemque dicamus. Quod autem me solum affirmas dicere bonas
nuptias, reamque naturam: ut alios taceam, do tibi Paulum
apostolum, quem tu quoque laudatorem praedicas nuptiarum, dicentem
tamen de naturae originalis reatu, corpus mortuum esse propter peccatum
(Rom. VIII, 10). Do tibi alterum hujus intellectorem,
meumque doctorem, catholicum Ambrosium, qui cum laudet conjugalem
pudicitiam, dicit tamen:
|
“Omnes sub peccato nascimur, quorum ipse
ortus in vitio est”
|
|
(De Poenitentia, lib. 1, cap. 2 vel 3).
Calumniose, contentiose, linguose, quid quaeris amplius?
|
|