|
JUL. Verum adversum haec ludibria satis actum est:
veniamus ad eam, quam supra dixi, perplexissimam quaestionem, quae
ipsum praeceptorem tuum sui subtilitate decepit. Oppositioni quippe
nostrae, haud exponendo, sed aliud difficilius ponendo conatus es
occurrere. Cum enim docuissem, quia in hominibus perfectioris aetatis
malum suapte voluntate operantibus, et innocua naturae laudarentur
exordia, et actionum diverticula jure vituperarentur; duoque esse,
quae possint contrariis applicari; in parvulis autem unum, id est,
naturam, quia voluntas non esset; illudque unum aut Deo, aut daemoni
esse reputandum: collegique, ut si per Deum natura subsisteret, non
posset esse in ea originale malum; si autem diabolo transcriberetur per
ingenitum malum, nihil esset per quod homo divino operi vindicaretur:
cum ergo ad ea pervenisses loca, respondisti, fide solita, me
collegisse verum; sed et in parvulis duo esse, id est, naturam et
peccatum. Quod tamen peccatum, ut priorum definitionum recorderis,
nihil est aliud, quam voluntas retinendi vel admittendi quod justitia
vetat, et unde liberum est abstinere. Constituto ergo peccatum nihil
esse aliud, quam pravae voluntatis electionem; respondisti, Epicure
nostri temporis, in parvulis peccatum esse, voluntatem non esse: quod
cujus sit dedecoris, liber jam quartus ostendit. In his ergo locis
cum dixissem, Si ex voluntate est peccatum, mala voluntas, quae
peccatum facit; si ex natura, mala natura, quae peccatum facit: ea
quaestione es mihi conatus occurrere, quam a te excogitatam non esse
manifestum est. Nam cum ante hos annos essemus Carthagini, a quodam
mihi Honorato nomine necessario tuo, Manichaeo aeque, sicut
epistolae vestrae indicant, id ipsum propositum est. Cujus rei ad hoc
tantummodo feci mentionem, ut clareret hanc esse quaestionem, quae et
Manem et Marcionem ante tot saecula decepisset. Sic ergo loqueris
contra hoc quod ego dixeram, Si peccatum in naturam, mala natura quae
peccatum facit:
|
“Quaero ab illo, si potest respondeat, sicut
manifestum est, ex voluntate mala tanquam ex arbore mala fructus ejus
fieri omnia opera mala; sic ipsam voluntatem malam, id est, ipsam
fructuum malorum arborem malam unde dicat exortam. Si ex angelo; quid
erat ipse angelus, nisi bonum opus Dei? Si ex homine; quid erat
ipse homo, nisi bonum opus Dei? Imo quia voluntas mala ex angelo
angeli, et ex homine hominis orta est; quid erant haec duo, antequam
in eis ista mala orirentur, nisi bonum opus Dei, et bona atque
laudanda natura? Ecce ergo ex bono oritur malum, nec fuit omnino unde
oriri posset, nisi ex bono; ipsam dico voluntatem malam, quam nullum
praecessit malum; non opera mala, quae non sunt nisi ex voluntate
mala, tanquam ex arbore mala. Nec ideo tamen ex bono potuit oriri
voluntas mala, quia bonum factum est a Deo bono; sed quia de nihilo
factum est, non de Deo. Quid est ergo quod dicit, Si natura opus
est Dei, per opus Dei opus diaboli transire non sinitur? Nonne opus
diaboli, quando in angelo qui diabolus factus est, prius ortum est,
in opere Dei ortum est? Quapropter si malum quod omnino nusquam erat
in opere Dei oriri potuit; cur malum quod alicubi jam erat, per opus
Dei transire non potuit? Numquid homines non sunt opus Dei?
Pertransiit ergo peccatum per homines, hoc est, diaboli opus per opus
Dei; atque ut alio modo idipsum dicam, opus Dei per opus operis
Dei”
|
|
(De Nuptiis et Concup., lib. 2, n. 48). Haec tam
multa, quae de tuis sermonibus posui, aperuerunt omnino ipsum caput et
fontem erroris antiqui: nihil in dictis tuis acutius, nihil in
disserendo perplexius attulisti; toto omnino campo disputationis
agitatus, ac de omni loco, in quo tentaveras subsistere, armis
infestae veritatis expulsus, pervenisti tandem ad illum specum, quem
inter opaca quaestionum Manichaeus foderat. Reddidisti propositioni
huic testimonium difficultatis suae, dicens,
|
“Quaero ab illo, ut si
potest respondeat:”
|
|
et ideo quoniam convenit inter utrumque nostrum
locum esse difficilem, ut toto animo adsit lector admoneo.
Distinctiones pro rei conditione subtiles, quas adjuvante Christo
confido pinguescere, prius intentus, mox securus sequitur. Quaesisti
ergo, unde malum: interrogo, quod malum dicas; commune enim hoc
nomen est culpae et vindictae; caeterum abusive supplicium malum
vocatur, cum gravitate ejus quo infertur judicii vindicetur.
Respondes, de peccato te dicere, non de supplicio.
AUG. Aperuisti omnino stultitiam tuam, quantum potuisti, qui
malum confiteris esse peccare, et malum non esse dicis, sed abusive
malum vocari, supplicio sempiterni ignis ardere. Sed tantae
absurditatis rationem reddis egregiam:
inquis,
|
“supplicium malum vocatur, cum gravitate ejus quo infertur judicii
vindicetur.”
|
|
Si ergo, ut hoc dicas, damnati poenam non ex miseria
patientis, sed ex justitia damnantis appendis; dic apertius, bonum
esse supplicium, quod abusive dicis malum vocari. Supplicium est enim
poena peccati, et justa est utique poena peccati: justum est itaque
supplicium; et omne quod justum est, bonum est: bonum est ergo
supplicium. Nonne cernis, nisi ita damnatum a damnante distinguas,
ut ipsam damnationem, quod supplicium est et poena peccati, bonum
quidem opus esse asseras damnantis, sed damnati exitium malum: non,
inquam, cernis, nisi haec ea ratione distinguas, ad hoc te perduci ut
dicas, homines malis operibus suis, non ad mala quae patiantur
graviora, quod verum est, sed ad bona potius pervenire, quod tam
falsum est, et tanta vanitate dicitur, ut ista sapere tantum sit
malum, quantum est etiam cordis caeci supplicium? Igitur non abusive
vocatur malum; sed prorsus malum est patienti: bonum est autem
facienti, quia justum est poenam irrogare peccanti. Si delirare non
vis, ista distingue.
|
|