|
JUL. Quaeris ergo unde sit hoc malum, quod merito
malum vocatur, id est, peccatum. Respondeo, imperite nimis rogari
originem rei, de cujus adhuc definitione non constitit. Videamus ergo
prius utrum sit, tunc quid sit, ultimum unde sit. Feci hoc quidem in
primo praesentis operis libello, sed ibi ex aliqua parte securus:
ambigatur ergo utrum sit malum.
AUG. Si tu esse malum diceres, ego autem negarem; tunc inter nos
quaestio verteretur, utrum esset malum, in qua quaestione susciperes
ostendere malum esse, quia id a me negatum esset: cum vero id neuter
nostrum neget, neuter hinc ambigat; quid poscis ut ambigatur unde non
ambigitur, nisi loquendi libidine; ut non verborum meorum
convictione, sed librorum tuorum multitudine glorieris?
|
|