CAPUT XXVIII

JUL. At id esse testantur frequentata vitia et severa judicia: constitit ergo esse peccatum. Quaerimus quid sit; utrum corpus aliquod sit, quod ex multis compositum videatur; an singulare quiddam, sicut unum aliquod elementum, vel per cogitationem a reliquorum communione purgatum. Porro nihil horum est. Quid est ergo? Appetitus liberae voluntatis, quem prohibet justitia: vel, ut definitione utamur priore, Voluntas faciendi quod justitia vetat, et unde liberum est abstinere. Considera ergo, utrum extra terminos definitionis hujus peccatum nequeat inveniri, ne alibi vagetur, quod nos comprehensum putamus. Consulamus ergo justitiam judicantis, ut et illius testimonio clareat, utrum bene cinctum sit his limitibus genus omne peccati. Imputatne Deus quod scit non posse vitari? At nulla justitia est, et summa deformitas: imo si hoc fiat, non puniuntur peccata, sed crescunt. A justo enim judice culpa puniri solet: ea si in ipsum arbitrum justitiae corruptione pervadat, vindicata est de judice, non punita. Non ergo imputat justitia in peccatum, nisi unde liberum est abstinere. Liberum autem dici non potest, nisi quod sine aliquo inevitabili naturalium coactu, in jure emancipatae constiterit voluntatis. Optime ergo est finitum et plene: Peccatum est voluntas faciendi quod justitia vetat, et unde liberum est abstinere. His ergo partibus absolutis, quaeratur unde sit, quod perturbatissime ante has definitiones fuerat inquisitum. Unde est ergo peccatum? Respondeo, De libera voluntate facientis.

AUG. Itane vero de libera voluntate facientis est, ubi dicitur, Si autem quod nolo ego, hoc facio, jam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum (Rom. VII, 20)? Videsne cum quaeris unde sit peccatum, atque respondes,

“De libera voluntate facientis,”

illud te cogitare peccatum, quod non est etiam poena peccati: hoc autem ubi facit homo quod non vult, et tamen peccatum esse Apostolus clamat, ad hanc tuam responsionem minime pertinere, nec ad illam definitionem, quam commemorasti dicens, Peccatum id esse, quod est voluntas faciendi quod justitia vetat, et unde liberum est abstinere? Quomodo enim liberum est abstinere, ubi clamatur, Quod nolo, hoc facio? Aliter ergo natura humana peccavit, quando ei liberum fuit abstinere a peccato: aliter nunc peccat perdita libertate, quando eget liberatoris auxilio. Et illud tantummodo peccatum erat: hoc autem etiam est poena peccati.