|
JUL. Ostendit hoc etiam liber ille, qui Sapientia
dicitur, cum verba exprimens impiorum, qui post umbram praesentium
retecta beatorum merita contuentur: Vitam, inquit, illorum
aestimabamus insaniam; et quomodo reputati sunt inter filios Dei
(Sap. V, 4, 5)? Inde est ergo, quod fidelium perseverantia
temporum iniquitatibus contumax, et eligens affligi cum populo Dei
magis, quam temporalis peccati habere jucunditatem (Hebr. XI,
25), ab his qui dicunt, Manducemus et bibamus, cras enim moriemur
(I Cor. XV, 32), nomine pertinaciae et contentionis
arguitur; nihilque magis putatur cautis convenire consiliis, quam
degeneris animi famulatum emere, vel infidam momentorum quietem. De
hac quippe potissimum ignavorum pectorum vilitate factum est, ut per
Ecclesiarum naufragia spurcum Manichaeorum dogma velificet. Quia si
in his qui sacerdotii munere fungebantur, libera stetisset et virilis
auctoritas; Traducianorum commenta ut invicta ratio proruit, ita
publica contrivisset assensio. Verum cum nihil ab hominibus
praesentium amantibus, religione vilius aestimatur, itum est in
criminationes Dei; ut nobis necessitas immineret, tam longis
disputationibus Deum nostrum, qui est Deus verus, fidelem in verbis
suis, justum in judiciis, sanctum in operibus approbare (Psal.
CXLIV, 13, 17).
AUG. Si fidelis est Deus in verbis suis, cur ei contradicitis
dicenti, Reddam peccata patrum in filios (Deut. V, 9), et hoc
verum non esse contenditis? Si justus est in judiciis, cur hoc ipsum
quod peccata patrum redduntur in filios, justum esse non vultis; et
quod filii Adam a die exitus de ventre matris eorum gravi jugo
premuntur, dicere sine ullius originalis peccati merito fieri, non
timetis? Si sanctus est in operibus, cur immunditiam nascentium,
quae hominem Dei dicere compulit, non esse mundum a sorde peccati,
nec infantem cujus est diei unius vita super terram (Job XIV,
sec. LXX), ab ejus sancto opificio quo naturam format, quamvis
originis contagione pollutam, discernere recusatis; atque ita vitia et
ingeniorum et corporum tam multa, et aliquando tam magna, sancto ejus
opificio cuncta tribuitis? Quae nolentes tribuere venientibus de
natura peccato depravata originalibus meritis; profecto aditum
amplissimum ad alienam mali naturam introducendam Manichaeis
exsecrabilibus aperitis; quorum dogma nefarium quasi accusatis
horrentes, cum adjuvetis errantes.
|
|