CAPUT XXIX

JUL. Sed videamus, utrum istud quod definitio praemissa confecit, omnium assensione firmetur. Certe nec prudens hinc ullus potest, nec catholicus dubitare, id est, nec peccatum esse nisi quod potest caveri, nec justitiam esse nisi quae hoc imputet illi quem punit, quod libera voluntate per se ipse commisit, cum potuisset cavere.

AUG. Hoc imputatum est primo homini, quod posset cavere, si vellet: sed ejus peccato universa etiam in posteris natura vitiata Salvatore opus habet, ut possit cavere peccata, quando etiam aetas accesserit, qua uti possit rationis officio: ante hanc vero aetatem inest ex origine reatus generatione contractus, regeneratione detrahendus. Quod vos negando, apertissime dicitis Christum Jesum non esse Jesum parvulis; qui propterea teste Angelo sic vocatur, quia salvum faciet populum suum (in quo populo parvulos esse non vultis) a peccatis eorum (Matth. I, 21).