|
JUL. Sed ut nobis jam ista non lubricant, ita a
Manichaeo et Traduciano paribus animis repelluntur. Videamus ergo
quid ipsi dicant. Manichaeus scribit naturale esse peccatum: annuit
Augustinus naturale esse peccatum. Ambo ergo ab ea, quam
praemisimus, definitione dissentiunt, habentque in naturalis peccati
nuncupatione collegium. Videamus quid dicant etiam de genere peccati,
id est, quod putant esse peccatum, quod ambo naturale confirmant, ne
forte vel in sequente gradu dissentiant. Quid scribit Manichaeus ad
filiam? Concupiscentiam carnis, et illam voluptatem fecunditatis
operi destinatam, per hoc probari diabolicam, per quod opus ejus
publicum vitet aspectum. Quid Augustinus? Idem per omnia:
|
“Illa
concupiscentia carnis frutex est diaboli; causa, lex peccati, quae
evitat,”
|
|
inquit,
|
“ubique conspectum, et quaerit pudendo secretum”
|
|
(De Nuptiis et Concupiscentia, lib. 1, n. 26, et n. 8).
Ergo nec de priore, nec de sequente mali ratione discordant. Quid
tertium? Cum jam quaeritur unde sit malum; Manichaeus, De natura,
inquit, tenebrarum aeterna. Quid Augustinus? Nimie, inquit,
istud magister meus, qui putat malum nunquam coepisse: coepit per
primi hominis voluntatem, imo jam per superioris naturae, id est,
angelicae; sed ex eo tempore factum est naturale. Everberat eum
nimirum praeceptor suus, et in jus auctoritatissime trahit. Quid
judicaturus est inter hos catholicus? Manichaeum quidem sine dubio
stolidissimum, qui putet naturale peccatum; sed cum Augustini ingenio
compositum, peracutum videri. Quibus enim conveniat naturale esse
peccatum, atque hoc peccatum unius speciei esse fateantur, a quo omne
genus hominum possideri putent? Sed post haec dicere audere
discipulum, in uno tantum non esse naturale, quod omnibus fateatur
ingenitum; puerilibus sine dubitatione verberibus infamatum, subdent
eum magistro consequentius blasphemanti. Sed utrumque simul,
discipulum et magistrum, a conventu exterminabunt piorum. Vide ergo
quid indulgeamus. Non tibi placet quod dicit Manichaeus, malum esse
naturale : dic ergo neminem reum nasci, et evasisti, negans profecto
originale peccatum. Sed non dicis; confiteris ergo nec a magistro te
velle desistere, nec catholicis copulari.
AUG. Numquid propterea dicere non debemus, quod bonus Deus
fecerit mundum, quia hoc etiam dicit Manichaeus? Sed cum quaeritur
unde fecerit, ibi discernimur. Nos enim dicimus, Ex his quae non
erant; quoniam ipse dixit, et facta sunt (Psal. CXLVIII,
5): ille autem, Ex duabus naturis, boni scilicet et mali, quae
non solum jam erant, sed semper erant. Haec ergo quae non simul
dicimus, non sinunt esse nos socios eorum ex illo quod simul dicimus.
Item si interrogemur utrum sit Deus; et nos et Manichaei
respondemus, Est Deus: et in hoc utrique separamur ab illo stulto,
qui dixit in corde suo, Non est Deus (Psal. XIII, 1): sed
cum quaeritur qualis sit Deus, a Manichaeorum nefaria fabula, magna
discretione distinguimur. Nos enim dicimus incorruptibilem atque
defendimus; illi vero fabulantur corruptibilem Deum. De ipsa quoque
Trinitate interrogati, utrique dicimus, Patrem et Filium et
Spiritum sanctum unius ejusdemque esse naturae: nec ideo tamen vel nos
sumus Manichaei, vel ipsi catholici; dicunt enim alia de Patre et
Filio et Spiritu sancto, in quibus ab eis diversissimi eisque
adversissimi sumus. Unde ista quae simul dicimus, adversus aliorum
errores qui ea negant, fidenter asserimus: nec timemus ne Manichaeos
nos appellent, et se inde praeferant nobis, quia cum Manichaeis
dicimus, quod ipsi quoniam nolunt dicere, propterea redarguuntur a
nobis. Sicut ergo Arianus ideo est haereticus, quia nobiscum non
dicit unam Trinitatis essentiam, quod nobiscum dicit etiam
Manichaeus; ita et vos haeretici estis, non dicendo nobiscum naturale
peccatum, quod nobiscum dicit etiam Manichaeus: sed non ideo sumus
Manichaei; quod enim dicit etiam ille, non ita dicimus sicut ille.
Nos enim naturam nostram bonam voluntario peccato illius ex quo nati
sumus, dicimus esse vitiatam, unde omnes sub peccato nascimur, et
ipse noster ortus in vitio est, quod dicit Ambrosius (De
Poenitentia, lib. 1, cap. 2 vel 3): ille autem naturam malam
nobis portat alienam, cujus nos affirmat commixtione peccare.
Denique, nos sanandae nostrae etiam parvulos offerimus Salvatori:
ille autem Christum non ideo existimat necessarium, ut naturam nostram
sanet in nobis, sed ut alienam sejungat a nobis. Cernis nempe, et in
eo quod peccatum naturale simul dicimus, quanta diversitate distemus.
Similiter et in eo quod simul dicimus, malam esse concupiscentiam
carnis, qua caro concupiscit adversus spiritum, cum quaeritur unde hoc
sit malum, discretissimi reperimur. Nos enim cum Ambrosio dicimus,
hanc foedam discordiam carnis et spiritus per praevaricationem primi
hominis in nostram vertisse naturam (Lib. 7 in Luc. XII,
53): ille autem cum suis dicit, ut invicem adversentur caro et
spiritus, alienam nobis, quae semper mala fuit, adhaesisse naturam.
Unde nos poscimus Salvatorem, ut hoc vitium nostrum sanetur: ille
vero, ut a nobis aliena natura, quae sanari omnino non potest,
auferatur. Etiam hic cur non attendis, in eo quod carnis
concupiscentiam spiritui resistentem simul malam dicimus, quanta
dissimilitudine separemur? Cur non attendis, nec nos esse
Manichaeos, quia cum eis aliqua dicimus; et vos esse haereticos,
quoniam cum eis illa non dicitis? Si enim cum illis diceretis esse
naturalia mala, et nobiscum contra illos diceretis unde sint ista,
quia non sunt de aliena natura Deo coaeterna, Pelagiani haeretici non
essetis: nunc vero concupiscentiam, qua caro concupiscit contra
spiritum, negando malam esse, et de vitiata natura nostra esse,
facitis ut illi ex aliena esse concludant; ac sic et haeretici novi
estis, et haereticos veteres, quos perverse fugitis, adjuvatis.
Desine ergo mihi opponere magistrum Manichaeum, sed mecum potius
sequere Ambrosium; et Arianos intuere, eosque in eo saltem, quod te
melius sapiunt, imitare; qui nos Manichaeos esse non dicunt, quamvis
cum Manichaeis dicamus unam Patris et Filii et Spiritus sancti esse
naturam, ubi nobis contentiosissime contradicunt.
|
|